Series II Band 2 · No. 28.
LEIBNIZ AN JOHANN VAGETIUS
Anfang [Januar] 1687. [23.30.]
Ex meis ad Vagetium 1687. initio
Consilium edendi Jungiana omnia uti jacent, non improbandum censeo. Nec hoc sine exemplo est. Ita memini ex Blasii Pascalii schedis posthumis concinnatum fuisse a defuncti amicis libellum, qui licet nexu systematico careret, mire tamen placuit titulo: PensΓ©es de M. Pascal. Utinam hoc fieret saepius, non ita frequenter perirent egregiorum virorum labores, eo praetextu quod imperfecti sint. Cum Parisiis essem vidi integra volumina scripta manu Renati Cartesii, hortatusque sum possessorem, ut omnia sine discrimine curaret edi. Cui rei nescio quid hactenus obstiterit. Haeredes quoque Blasii Pascalii olim schedas quasdam Geometricas ad Conicorum doctrinam illustrandam spectantes fidei meae crediderant, rogantes, ut ordinarem, quemadmodum e re videretur, quod etiam praestiti probavique etsi integrum aliquid quale a superstite potuisset dari, inde exculpi non posset, multas tamen praeclaras propositiones interspergi additis demonstrationibus, quae sane merebantur non perire. Reddens ergo schedas sententiam meam de editione et connexione scripto reliqui, sed ab eo tempore nihil de editione intellexi, vereorque ne culpa tot jacturarum in Bibliopolas et Typograf*os sit conferenda qui saepe vel non intelligunt quid publicari mereatur, vel non curant, dum lucrosas nugas orbi obtrudere ipsis liceat.