Series II Band 2 · No. 291.
LEIBNIZ AN OTTO MENCKE FÜR JOHANN CHRISTOPH STURM
[Ende Oktober bis November 1694.] [277.]
Obligatum me viro doctissimo agnosco, quod dubitationes suas per Dn. Pfauzium nostrum, Magnificum tunc Rectorem vestrum, mecum communicari voluit. Veram et accuratam divinae existentiae demonstrationem juvari potius quam impediri arbitror nostra substantiae notione, ut aliquando clarius patebit. Materiam accipere pro pure passivo cuivis licet, nec ego ab hoc usu abhorreo, sed ita incompletum quiddam est, nec substantiam absolvit. Fateor omnia in corpore si vim motricem adimas esse pure passiva et Deum vim motumque ei largiri, adeoque quod agunt res corporeae, divinae voluntatis efficacia fieri. Interim non arbitror extrinsecam tantum denominationem hinc corporibus tribui, sed revera divina illa efficacia aliquid in materia produci, nempe ipsum motum, vel potius (quia motus nunquam existit non magis quam tempus) id quod in motu maxime reale est, scilicet vim motricem; sine qua corpus, ut arbitror, nec substantia esset, imo nec esset.
Dissertatio mea de Arte combinatoria non prodiit demum ante quadriennium, sed jam anno 1666. cum juvenis adhuc Lipsiae studiis operam darem; Francofurti autem me inconsulto ante annos aliquot fuit recusa, sed editor quisquis fuit, admonere debebat jam olim prodiisse libellum, ne lector putaret talia quae juvenem magis decebant, a me nunc protrudi: Interim sententiis a viro celeberrimo inde adductis etiam nunc assentior, nempe omne quod movetur moveri ab alio, et omne corpus movens moveri. Itaque licet cum Henrico Moro putem esse aliquid in corpore praeter Geometricas notiones, recte tamen refutatum in eo arbitror, quod phaenomena mechanice explicari nolebat. Assentior etiam omnes creaturas agere patiendo, adeoque solum Deum esse qui agat nec tamen agatur. Nec puto valde a me dissentire virum celeberrimum cum profiteatur se non repugnare quo minus cuilibet corpori ascribatur velut propria quaedam virtus sed forinsecus adveniens materiae, et a virtute Dei producta; corpori tamen eadem virtute formato essentialis. Hoc solummodo fortasse interest, quod ille tantum non repugnat, ego vero res aliter explicari non posse arbitror. Nam corpus vel si mavis substantiam corpoream a materia distinguo. Et puto si aliter sentiamus, ac vim agendi rebus adimamus, uti fecisse visi sunt qui Systema causarum occasionalium propugnavere; nos in Spinosae sententiam, qui solum Deum pro substantia habuit, praecipites ituros.
Optassem, ut Vir doctissimus me similiter olim participem fecisset dubitationis suae contra Tetragonismum meum Arithmeticum, antequam Mathesi enucleatae inseruisset. Aliquot viri in hoc studio versati lecto libro ejus super illa objectione me consuluere; et fuit qui inde ab Italia eo nomine ad me scripsit. Potuissem autem satisfacere si in tempore rescivissem. Nam duo assumuntur, quae non tantum non concedo, sed etiam innumeris instantiis infringere possum, nempe si ordinatae sint irrationales, figurae aream ex ipsis conflatam non posse esse rationalem seu quadrato circumscripto commensurabilem, quod vel parabola refutet; deinde contra si termini sint rationales, in serie infinita, summam ex ipsis conflatam non posse esse irrationalem; cum tamen infinita exempla in contrarium dari possint. Nempe regula, quod conflatum ex rationalibus vel ex irrationalibus, sit etiam rationale vel etiam irrationale, non habet locum in infinito. Itaque etsi circuli incommensurabilitatem cum quadrato diametri non putem probatam ex irrationalitate ordinatarum, concedo eam tamen, sed nego inde inferri quod valor ejus exprimi nequeat per seriem infinitam ex terminis rationalibus constantem. Ut taceam Tetragonismum meum non minus demonstratione quam experimento calculi ad magnos satis numeros producti, tum et insignium Geometrarum applausu fuisse confirmatum. Inter quos nunc fortasse ipsemet in meam sententiam concessit, quod intelligere pergratum erit, quemadmodum et libenter discam quid de mea hac explicatione substantiae et virium motricium tum etiam de mea contra Cartesianos argumentatione olim in Actis publicata sentiat; ac de caetero paratissima a me studia et officia ei denuntiari ac persuasum esse velim maximi a me fieri praestantem ipsius doctrinam ac moderationem. Physicam ejus Eclecticam videre aliquando gratissimum erit. Nec ulla est scientia in qua magis opus sit collatis studiis laboribusque difficultates oppugnari.