Series II Band 2 · No. 292.
FRIEDRICH SIMON LÖFFLER AN LEIBNIZ
Leipzig, 12. (22.) Dezember 1694. [241.]
[ ... ] Animo meo nunc observatur disputatio de Christi et Spiritus S. Deitate, in qua conscribenda, ordo, quem com[m]ode observem, mihi maximum negotium facessat. Si enim eum teneam, qui autori scripti Anglici placuit, verendum mihi, ne lectori minime sese approbet. Cogitavi proinde eam mathematica conscribere methodo et aliquo modo praeivit Fabricius amicissimus, cum quo hac de re communicavi, sed cum mathematicam recte non cognoverim, ac Fabricii non plane intelligam, nec eam exprimere videtur, quam Huet in Demonstrationibus Evangelicis adhibuit, nondum hic quidquam certi mecum constituere potui. Fabricius enim 1. definitiones 2. propositiones 3. axiomata et postea novam demonstrationem sive conclusionem ponit, cum tale quid in Huetio non occurrat et in prioribus tribus non in nova conclusione omnia in Huetio comprehendantur. Inter definitiones definit Spiritum, quod sit substantia immaterialis; sed hic simul mihi occurrit disputatio privata Lipsiae; hic enim quidam sunt, ut Petermannus et alii, qui Animam nostram non immaterialem sed materialem igitur ex materia subtili constare dicunt. Permittas Vir Amplissime ut quaeram ex Te quae sententia sit optima et quis autor hanc rem optime exposuerit. [ ... ]