Series II Band 2 · No. 256.
GERHARD MEIER (BREMEN) AN LEIBNIZ
Bremen, 20. (30.) Januar 1694. [246.259.]
[ ... ] Nunc pergendum tecum est ad naturam spirituum creatorum. Diu est quod capere
potui spiritus vim finiti non hoc in se continere ut corpus moveat, quod motum oportet vel a vi
infinita verbo movente, vel si sit finita vis, ut tangat, et in coëxistente quantitate juxta quantitatem
partis corporeae attingat et sic propellat. Tangere enim et tangi nisi corpus nulla
potest res.
Sed hoc adhuc mage miror quomodo nos Protestantes, qui gloriamur nobis omnia per nos
reformata esse, sine ulla dijudicatione et accuratiori deliberatione, receperimus cum absurdis et
ăsystátoiw* cum rerum natura terminis infinitis etiam terminum spiritus. Quomodo quaeso*
*describebant nobis spiritum illi quos reformavimus? Quam vel negativas vel imperceptibiles
dedere definitiones id est nullas? Nos tamen jam ad ducentos annos cum Scholasticis viris
accipimus, sed et Patribus affingimus cum schola spiritus, quales illi forte nunquam somniarunt.
Erat enim revera spiritus idea patribus omnibus, substantia corporea tenuior, vento aërive
similis quae a substantia cogitante intime unita regebatur, quacum in idem compositum venerat.
Haec quaeso ut cum nostris de spiritu conceptibus congruunt! Recte equidem Carthesius
spiritum describit substantiam cogitantem; non tamen ideo affirmare possumus, ob operationes
in corpora in Scripturis recensitas, immo nec debemus, quin subtilis particularum corporearum
contextura spirituali id est cogitanti menti ipsorum Angelorum addita sit. Interim vincit et
triumphat Beckerus in Belgio.
Caeterum quae addis praestare, ut in talibus contineamus nos intra limites Scripturae Sacrae, quam ut imaginationibus propriis aut fabulis alienis indulgeamus.
In eo totus in tuam concedo sententiam. Interim nolim nos inferre in Scripturam, quae ibi non continentur, nec quae illa vult ut sustineamus vel quibus adsentiamur. Sane enim quando systemata Theologiae Scholasticae perpendimus, non sunt ea ex Scripturis collecta et hausta, quod fieri debebat, sed posuere majores nostri certa principia ex se, suo arbitrio, ex traditionibus, quas acceperant, et appendicum loco Scripturae Sacrae loca quaedam adtexuerunt. Hinc fit, ut systemata nostra et corpora doctrinae terminis scholasticis abundent, terminis, qui nullum in Scriptura habent fundamentum, sed qui Scripturam cogunt secum ut loquatur et ut secundum philosophos intelligi velit eam veluti rogant.
Recte proinde fecit Coccejus nostras qui cum haec omnia provideret, *Summam Theologiae
ex Scripturis repetitam* systema suum vocavit. N. B. Quodsi hoc modo systemata ex Scriptura
velut principio composuissent majores, nec turbassent limpidissimas istas aquas foeditate
Scholastica, nulla forte controversia de rebus ad salutem aeternam facientibus et eam promoventibus
[superesset], nunc disputamus de asini umbra: Sane, uti dicam quod sentio, adeo
nonnunquam effervesco in historia mea Ecclesiastica et causis reformationis expendendis ut
male multis dicam qui id voluere et qui tantum potuere, ut Orbis christianus turbaretur totus et
christianismus fine suo penitus excideret. Quid enim ab infelici illo primordio aliud auditum
est, quam anathemata in illos qui vel non transsubstantiationem, vel non consubstantiationem,
vel non oralem, vel non essentialem manducationem vel nescio quid, non amplecterentur.
Placet quod Christianum Thomasium regia incedere via arbitraris, idque congruit meae de terminis et de systematibus nostris positae sententiae. Afficior, quoties cogito Magnifici Blumii discursus, qui multos annos Joachimi Jungii, cujus vitae historiam meditantur Hamburgenses, auditor fuerat. Is id unice per omnem vitam ursisse, id agitasse Jungium dicebat, ut ad primos terminos seu notiones primas princeps juvenum et adolescentum studium referretur. Transire nos istas primas ideas, adeoque nunquam ad correctionem vel amplificationem veritatis rerum pervenire nec perventuros, quamdiu non ad prima isthaec principia concedamus.
Quod de corpore dicis non in extensione consistere primam illius ideam, in eo assentior. Mathematici quidem definire possunt corpus per quid extensum, quia abstrahunt ab eo quod corpus per se et substantialiter est, et tantum accidens aliquod primarium seu proprium adsumunt evolvendum, quod suo fini sufficiens existimant. Nihilne ergo corpus erit aliud quam quid extensum seu Mathematicum? Nihilne Physicus et Medicus inveniunt quod propius afficiat et ingrediatur corpus seu substantiam? Agendi vis in quantitate nulla est, quod et vett. Philosophi recte deducunt et mechanica principia demonstrant. Cum vero in substantia sit talis vis motrix quaero igitur cum in circulo, ut nunc est circulus, primum quid esse debeat quod concircularia corpora ad motum impulerit, unde ille primus impulsus et a quo sit? Annon ab extrinseco quodam principio? ut adeo ab extrinseco omnia moveantur, tantoque clarior sit existentiae Spiritus Infiniti demonstratio? [ ... ]