Series II Band 2 · No. 251.

LEIBNIZ AN JOHANN HEINRICH PAPE

[Ende Dezember 1693.] [248.279.]

Latin

Gratias ago tum quod de foemina Galla quaesitis meis respondisti, cum quod ex fodinis vestris erutum lignum cum Talci lapidis frusto misisti. Si quid casu imposterum offerent fodinae, praesertim ex eorum genere, quae non nota ibi, sed multa ante secula obruta fuisse apparet, rogo ut mei meminisse velis. Ego lignum illud fossile ex obrutis non ex natis esse judico, quemadmodum et Glossopetras quas vulgo linguas serpentum vocant, constat autem quorundam piscium esse dentes. Audio et aliquando occurrere quae sunt ex genere cochlearum aliaque spolia marina.

Codicis diplomatici monumenta et jus gentium et Historiam illustrant. Edidi ne perirent, varietatem potius et delectum, quam copiam sum secutus. Et hoc eo feci facilius quod nunc in Historia occuparer. Studio autem Historico decurso, divina gratia opitulante, resumam aliquando juris ordinandi cogitationes. Si quis interim destinata mea exequeretur faceret me non invito. Miratus sum vero, neminem ex viris doctis, qui de jure post meam Methodum scripsere, quantum ego animadverti in hanc cogitationem incubuisse. Feldenus ipse, cujus ego ingenium semper feci plurimi, cum omnia conatur referre ad politica principia non satis meri juris aequitatisque discrimen videtur observasse, quae res fecit, ut in rationibus legum reddendis sibi plurimum indulgeat.

Audio librum prodiisse in Gallia, cui titulus: les loix civiles dans leur ordre naturel. Amicus qui vidit laudat, sed in his difficulter adducor, ut alieno judicio fidam. Et in summa arbitror vitula Vulteji, Althusii, Vigelii et similium arasse et tradita ab egregiis istis viris adornasse novo schemate ut Galli solent. Aliquid vero meorum simile fuisse conatum, ex relatione illa quam dedere de illo opere acta eruditorum, non apparet. Tibi, Vir Clarissime, vellem tantum esset otii, quantum est ad haec studia ornanda facultatis. Promitterem nobis aliquid non vulgare, praesertim cum TE praeclaras totius rei ideas animo concepisse videam. Nunc Tuis pariter meisque in alia omnia distractionibus, ut ambo intra vota stemus, et ut verum fatear, facilius aliquid a Te expectari posse putem quam a me ipso, tum ob varietatem meorum studiorum, tum ob florentem aetatem Tuam. Quod si ego Tibi aliquando conferre aliquid posse videar, ut specimina in publicum proferas, aliave ulla ratione commodare rebus Tuis, faxo ut intelligas saltem voluntatem non deesse.

P. S. Viri praeclare docti qui Acta eruditorum edunt, cum retulerunt de meo codice diplomatico, et animadverterunt nonnulla Methodi juris a me olim editae fuisse in praefatione Codicis nonnihil promota vel illustrata, testati sunt publice optare se, ut aliquis libellum meum Methodi juris recenseret praesertim cum intellexissent id ante complures annos Cl. Zinzerlingium Rostochii inter destinata habuisse, sed morte fuisse praeventum. Verum ea res facit, ut verear ne quid forte Bibliopola recudi curet me inconsulto, ut factum est dissertationi de Arte Combinatoria, tanta edentis negligentia, ut ne illud quidem monuerit, secundam esse editionem, et fecerit, ut meorum ignari credant, me nunc demum talia in publicum protrudere, quae juveni magis decebant. Praesertim cum inessent corrigenda, qualia etiam in Methodo illa juris non desunt. Quae si deberet adaptari his temporibus opus esset attingi complures virorum eruditorum labores, qui post primam editionem scripsere.

Ante annum et ultra, Autor Metaphysicae juris Jenae editae literas ad me dedit, in quibus nescio quas minutias, quarum ego mentionem in Methodo feceram a me desideravit, veluti ubinam Leges peccent in Logicam, an velim ipsi communicare meum Antinomicum Minorem, et similia, quae dudum dimisi ex animo, et vel non annotavi, vel inter veteres schedas perdidi. Rogavit etiam judicium meum de Metaphysica sua, ego respondens non dissimulavi magis in ea vocabula quam generales veritates, ut ego vellem tractatas videri. Poterat quaedam ex Methodo mea sumere ad Metaphysicam suam, profutura, sed ille in alia omnia ierat; quo magis miratus sum privatim meis levioris momenti uti velle, qui gravioribus publice usus non erat, ubi maxime erat locus.