Series II Band 2 · No. 237.
LEIBNIZ AN MICHEL ANGELO FARDELLA
[September bis Oktober 1693.] [233.]
Vir Clme fautor honoratissime
Gratissimum mihi fuit intelligere optimo loco esse et valetudinem et caeteras res tuas, de quo pene dubitare me coegerat silentium. Nolim putes mutati consilii tui rationes aliquid detrahere de affectu meo posse, tametsi enim spe suavissima exciderimus, nostra tamen jactura libenter redimimus successus tuos. Et si tu pro judicio exquisito tuo tibi ipse intus satisfacis, atque illis obligationibus, quas rebus mature excussis Tibi imponendas judicas, de caetero non alia magis re mihi satisfacere potes, quam prospere agendo. Gaudeo Te Montanario successorem datum insigni certe viro, et tui olim amicissimo, qui profecto si habuisset optionem, non alium quam Te sibi delegisset. Nescio an vivat adhuc Stephanus de Angelis vir clarissimus, cui locutus sum Patavii, et magnam viri humanitatem sum expertus. Donavit mihi complura opuscula sua, quae pleraque nondum antea videram. Cumque inspexissem attentius facile deprehendi plena esse acuminis et doctrinae. Fuit ipsi cum Joh. Alph. Borello viro certe doctissimo liticula, sed causae statum nondum satis examinandi otium fuit, quam multis enim distrahar facile judicas. Si ut spero vivit tibique cum eo consuetudo est, rogo ut per occasionem egregio viro significes gratam mihi ejus memoriam aestimatissimamque doctrinam haberi. Quid moliaris discere semper volupe erit, neque enim a te nisi egregia expecto, et procedere puto philosophiam tuam, ac subinde Mathesin quoque, in quibus tu prae multis aliis quo es ingenio praestare aliquid praeclarum potes in Italiae tuae decus.