Series II Band 2 · No. 223.
LEIBNIZ AN WILHELM ERNST TENTZEL
[Wolfenbüttel,] 19. (29.) Juni 1693.
[ ... ] Nuper Dn. Hartungus juris apud Jenenses doctor, Metaphysicae juridicae autor ad me scripserat, petieratque ut nescio quae vetera meditata mea ad jurisprudentiam pertinentia ex schedis eruta cum ipso communicarem. Quorum scilicet mentionem ipse feceram in libello ante 25 et amplius annos edito sub titulo Methodi juris. Sed mihi tot aliis distracto post tantum intervallum haec refingere velle difficilius fuerit, quam denuo cudere. Itaque necessaria excusatione usus sum. Caeterum non putaveram lectam ei fuisse Methodum meam, quoniam in ipso opere Metaphysicae suae, nullam mentionem fecerat etiam cum res ita ferre videretur. Et quoniam in Epistola Metaphysicae quoque suae meminerat, non dissimulavi, vocabulorum metaphysicorum usum crebriorem in superioribus disciplinis adeo mihi non probari, ut nec in ipsa philosophia valde probetur. De iis loquor vocabulis, quorum nulla certa constansque habetur definitio, aut quorum vis omnis familiariori sermone commode satis exprimi potest. Et inprimis a distinctionibus scholae abhorreo, ad turbandam rerum intelligentiam natis; cum una bona definitio omnium distinctionum inanem subtilitatem, velut lux illata tenebras tollat. Ego tamen Hartungi et operam et doctrinam probo, nec dubito aliquid recti et praeclari ab eo praestari posse.
V. Cl. Erhardi Weigelii ingenium et de studiorum emendatione judicium maximi facio, et vellem plus ei tribui, quam vulgo fieri video. Utinam sua exponeret dilucidius. Nuper certe philosophia Mathematica, quae tandem ad manus meas pervenit, obscuriuscula plerisque videbitur. Vellem descenderet ad specialiora artium Mathematicarum, multaque non vulgaria a se excogitata nobiscum communicaret potius, quam nimis diu haereret in compertis alio verborum rerumque schemate dicendis. Nam quod ipsam inveniendi artem attinet videtur aliquid amplius dici posse, ejusque intima multo adhuc profundius abdita latere et tamen ubi eruta erunt, (quam in rem otio tantum opus puto) multo plus habitura claritatis. Vale. Dabam Guelfebyti 19 Jun. 1693.
Cultor studiosissimus Godefr. Guil. Leibnitius.
P. S. Illustri Bachovio, et Amplmo Pfannero, me pariter atque institutum meum ut porro commendes rogo.