Series II Band 2 · No. 220.
LEIBNIZ AN GERHARD MEIER (BREMEN)
Hannover, [2. HΓ€lfte Mai 1693.] [199.243.]
Vis dicam quid nobis maxime deesse videatur ad promovenda per Artes et scientias humani generis commoda? Societas inter eruditos, ut se mutuo sublevent consiliis auxiliis operarum dispertitione, ne plures eadem agant nequicquam. Et ut potius nova quam acta agant, et potius utilia quam vana.
Saepe miratus sum, cum tot extent fundationes ad ea quorum exiguus est usus, nunquam hominibus potentibus et locupletibus venisse in mentem ad hanc causam maxime piam aliquid conferre. Olim cum pro scientiis veris augur et somnia tractarentur, non defuere qui opem afferrent. Hodie cum res magnae geri possent, nemo est qui conferat quae sunt opus. Ita fit ut quasi facto quodam genus humanum tenebris damnatum videatur, sed mittamus has querelas et faciamus[,] quisque quod in se est. Vale.