Series II Band 2 · No. 22.
JOHANN VAGETIUS FÜR LEIBNIZ
[Hamburg, 7. Dezember 1686.] [23.]
Clarissimo Dⁿo Leibnizio ad cogitata per epistolam Dⁿo Lic. Placcio
~~significata, ferenda a Vagetio, multa cum salute, et paratis officiis,
responsa.~~
1. Logicae schedae Jungianae, quas domi suae habuerat Fogelius, et eo vita functo ad se receperat D. Kirstenius pauloque ante obitum in Bibliothecam publicam transtulerat, descriptae sunt omnes. Apographa earum communicari possunt, consensu Curatorum omnium ut fas est, impetrato, si qua dubitandi ratio occurrit, de loci alicujus scriptura, autographa possunt in bibliotheca inspici, aut, eodem consensu impetrato fortassis aliquando ad breve tempus communicari. Ea in re difficultas nec fuit nec est nec erit, dum certum sit, ita hac in urbe manere quae communicantur, ut repeti quandocunque videtur possint, et non incidere in oculos iniquos autori; et non contineatur in schedis illis aliquid, certas ob causas celandum plane. Consignata enim in aversa parte saepe sunt, quae referebantur de personis quibusdam. Aliter fieri fas, hactenus videri mihi et aliis non potuit, esse.
2. Digestam Dn. Siverus habet Phoranomicam, et illustratam schematibus, moliturque, ut
nupera die Dominica, data opera, mihi aperuit, certo nunc editionem. Exstimulare ad accelerandum
institutum qui poterit, voletque, bene de Jungio, Sivero et re literaria Mathematica,
plane
3. Ego persevero in describendis per amanuensem schedis, et cum illo relegendis. Digerere coeperam initio, sed, postquam difficultates sine fine objici meis editionibus vidi, desii, idque eo magis, quia pro certo habeo, non posse plerisque melius consuli, quam si, ut jacent, luci dentur omnia, ut cui voluntas et otium est, frui iis possit, aut, si ita placet in corpora quaedam ea concinnare.
4. Heureticam non puto futurum unquam fuisse, ut Jungius Logicae adjiceret, mathesi eam, credo plane, relicturus.
5. Producerentur indies plura, si essent praeter unum atque alterum qui expeterent, aut mihi locus stabilis ubi asservari, dum expeterentur, possent, nec luctandum cum impedimentis paratae pecuniae pro typorum opera tamen objectis.
6. Metábasiw* ad aequivocationem utique recidit, sed est species ejus multa habens*
*peculiaria. Descriptae jam a. 1680 sunt schedae sed mihi hactenus non relectae, relego nunc,
nec desinam donec absolvero. Darem typis, nisi desperare successum coepti istius, impedimenta
hactenus frequentata propemodum juberent. Apodicticae peculiares sunt metabásevw* ^&!j(+2)
aequivocationes ex iis, quae Log. Hamb. IV, III, 6-8 proponuntur subtiliores, ut sphaerae
7. Consequentia a rectis quomodo nitatur substitutione terminorum aequipollentium,
lubens didicerim. Ego demonstrationem
8. Homonymia adsignificationis in Log. Hamb. delibata est V, XXX, 9. VI, V, 6. et VII, 19. pleniusque ex ejus schedis et Fogelianis additamentis in Fogelii Lexico Philosophico, quod ex digestis a me ex parte aliqua, unum est, tractata.
9. Exquisitae definitiones ex attributis, attributa ex observatione agnoscendae sunt. Inservit ei rei pro exemplo Isagoge Phytoscopica. Notioni latiori, cum restringentes in re explorata compertu facillimae, adjunguntur, dum reciprocationi quam fieri potest paucissimis verbis, satisfiat, definitio absoluta est.
Inquiram autem, cum potero, et, si quid reconditioris sagacitatis reperero, depraedicabo.
Quae impressa sunt, ea cupide mittentur, modo jubeatur aliquis a me ea petere, quo oportet transferenda, quem traditurum ea sibi sit expetenti certum.