Series II Band 2 · No. 21.
VINCENT PLACCIUS AN LEIBNIZ
Hamburg, 27. November (7. Dezember) 1686. [20.29.]
I. N. J. C.
S. P. Vir Nobilissime, Excellentissime
Dⁿe Fautor et Amice honoratissime
Serius respondeo acceptissimis tuis, ut eo cumulatius respondeam, ad quod ipsum adjuncta scheda Vagetiana primum expectanda diutule mihi fuit. In ejus fine cum legerem destinari tibi aliqua Jungiana, renunciavi Te immunem esse a portorio modo ne fasciculus esset nimis magnus, qualis haud ita dudum ad Dⁿum Consiliarium Cellensem Schraderum (qui de immunitate tua etiam me fecerat certiorem) mihi mittendus a praefecto litterarum remittebatur. Nihilominus misit mihi Dⁿus Vagetius fasces duos, quorum singuli videbantur mihi grandiores quam ut aequo animo eos suscepturus esset postarum praefectus. Itaque uti permissum a Dⁿo Vagetio erat separaturus fasciculos, rupi ligamentum etiam alterius, quod erat tuum et vidi contineri exemplaria bina duorum librorum Jungiani alterius atque Capelli, quos an magni facturus sis vehementer dubito. Itaque singulos misi, tuae dispositioni reliquos asservans: ut et alterum fasciculum in quo eadem credo contineri Dⁿo Licentiato Juris von Sode destinata, qui adhuc sigillatus apud me quiescit usque ad mandatum tuum. Addo litteras Vagetianas, quibus ubi respondebis de Sodiano fasce quod volueris me narrabis, de caeteris (ni aliqua ratio alia te contra facere jubet) quod singula pro binis exemplaria acceperis premi malim, varias ob caussas, quarum unam vel inde divinabis quod Capelliana «id est» Bizanntina, necdum ab illo mihi sint donata, cui ego mea tam liberaliter etiam duplicata quandoque obtuli. Ne itaque loco proxenetici habeam suspicionem sinistram cautio est.
Puto me Noëmaticas disputationes Jungianas olim describi tibi curavisse, cum alia etiam Feldeniana et nescio quae praeterea Mssta tibi compararem. Eae meo judicio impressionem longe magis merebantur, ut et alia Logica et Mathematica elaborata, judicium et ingenium tanti viri commendatura, cujus vereor ne nomen hae schedulae, certe non ut imprimerentur ab ipso congestae, deterant nimis.
De metabásei eĭw ^%)/allo génow, memini disputationem editam non indoctam Lipsiae, Praes. M. Valent. Friderici 1661. quam credo tibi visam.
Feldeni ad ff. vidi, neque tantum ibi, sed et in Elementis suis et ad Grotium nimis ipse Justinianizei*. Unde potius elementa juris Romani quam universi aliquando nobis dat. Maxime* *in contractuum materia, ubi proinde in diversa saepius discedere imo in opposita cogor. Utinam vero liceret hac in parte affecta perficere, vel lineis summis ita ductis, ut ex bonis definitionibus et elementis liceret deinde modice laboriosis verum de qualibet quaestione decidere modo attentionem et meditationem comparando invicem dicta praestarent. Sed hoc quidem Ueoỹ ĕpì goýnasi keĩtai*. Cui te commendans et me meaque omnia, ibi qua potero. Vale.
Excell. T. N. observantissimus V. Placcius
Hamb. 1686 d[.] 27 Nov.
P. S. Si ex loco quem Vagetius citat Logices Jungianae lib. 3. c. XXXIII. § 1. et 7. demonstrationem potes elicere consequentiae a rectis ad obliqua, eam, quaeso, imperti mihi, Minerval tibi debituro. Vale iterum. / A Monsieur Monsieur Leibnütz, Conseiller de son Altesse à Hanover.