Series II Band 2 · No. 20.

LEIBNIZ AN VINCENT PLACCIUS

[Hannover, 26. November 1686.] [19.21.]

Latin

Nobilissime et Excellentissime Vir. Fautor et Amice Honoratissime

Utrasque Tuas recte accepi, cum additis Muneribus, quae fuere gratissima, sed magis adhuc quod Te valere, et mei meminisse intellexi. Synopsin Tuam inventionis oratoriae perutilem censeo, eoque magis quod video Te non ut vulgo solent ex Aristotele tantum aliisque passim praestantibus scriptoribus praecepta collegisse, sed consuluisse illos quoque qui in alia omnia abeunt, ut Lullistas et recentiores potiores plerosque omnes. Ut proinde Synopsi tuae eo tutius fidi possit, sciamusque ubi ea usi simus nihil facile nobis elapsurum. Herbertus in libro de veritate, etiam quaestionum combinationes instituit. V.g. simplices sint: quantum, cur, ubi; ex his composita erit verbi gratia: cur hic tantum. Vidi olim cum meum libellum de combinatoria scriberem Joh. Hospiniani cujusdam libellum de Numero Modorum Syllogismi, ubi autor alio in opere promittebat Numerum definire Maximarum Topicarum. Sed nihil tale ad me pervenit, etsi et libellum Erotematum ejus Logicorum viderim. (: Caeterum (: Caeterum ... AEO. :): Diese Passage hat Leibniz in eckige Klammern gesetzt, wohl um sie von der Abfertigung auszuschließen. ut obiter dicam erraveram ipse in libello Artis combinatoriae cum Numerum Modorum utilium inirem, Modi enim quartae esse debent AEE, AAI, EAO, EIO, IAI, AEO. :)

Porro cum tota haec res plurimum pendeat a Notionum Analysi, ideo pervelim nosse an nihil ex Jungianis schedis (Jungius enim multum in notionum varietatibus rimandis fuerat occupatus) ad usum hunc haberi a Te potuerit aut etiamnum possit. Et num viri doctissimi, Siverus et Vagetius, qui subinde in illis digerendis enucleandisque versantur, multum sint progressi. Egregia enim plurima ibi latere tum ex summo viri ingenio facile praejudices, tum vero ex schedis ipsis vel obiter inspectis (quod mihi aliquando contigit) agnoscas. Certe cum a Logica ejus edita desideretur Heuretica multaque alia supplementa, quae in schedis extare ajunt; produci ea aliquando sane reipublicae literariae interesset. Ex brevi dissertatiuncula Vogelii de vita et scriptis Jungii video inter alia Logica Jungium indagasse ex Aristotele veram Notionem Metabaseos ĕiw ^%)/allo génow. Ego fateor hujus Aristotelicae cautionis nullum adhuc usum me perspexisse, nam modo argumenti materia formaque sibi constent, non video quid intersit, unde petatur. Etsi fateor remotiora et longe petita plerumque inania esse solere. Sed non dubito quin Jungius hic aliquid utile notaverit. Idem (teste illa Vogeliana narratione) consequentiam a Rectis ad obliqua Euclidea certitudine demonstravit [(]quanquam enim mihi non alia ibi videatur opus esse demonstratione, quam quae pendet ex mutua aequipollentium substitutione, non dubito tamen Jungium hic aliquid peculiariter elegans observasse, neque enim solet de minutis gloriari) et peculiare genus notavit Homonymiae, quod ­Adsignificationem vocet, atque inter inventa sua Logica celebrabat, notionem contrariarum differentiarum investigatam et promtam differentias specificas indagandi Methodum. Quae cum ad Inventionem Logicam eique subordinatam Oratoriam usum magnum habere possint, scire pervelim, an noris, aut discere possis, in quibus consistant. Eaque si compereris, libenter a Te vicissim discam. Sin ii qui ista norunt difficiliores se Tibi praebeant, non ideo res nostrae deteriore loco erunt.

Ad schediasma venio, quo Waechtlero respondes, cujus libellum non ita pridem memini me quoque obiter inspicere, et quaedam occurrere, unde non indoctum autorem judicavi, sed artis analyticae veraeque Methodi, ac scientiae juris naturalis gustum illi aliquem magnopere fuisse, non satis animadverto. Multi viri docti scientias etiam quae manifestissimis demonstrationibus nituntur, memoriter potius quam per rationes discunt, nedum, ut jurisprudentiam aliter tractent, in qua minus obvia est analysis accurata. Non dubito quin legeris aliquando Opus in Digesta egregii viri Joh. Feldeni, quod cum aliquando inspicerem, notabam multa ibi contineri cogitata perpulchra quae usui esse possent in absolvenda juris scientia. Non raro tamen observabam eum in rationibus legum Romanarum reddendis, sibi vel potius legibus indulgere, sic ut nisi hanc legem scriptam esse praenovisset, fortasse ex solidis principiis alia omnia fuisset dicturus. Ego valde gaudeo, Te in juris scientia ornanda, ut vel ex hoc ipso schediasmate apparet, strenue progredi. Tibique quantum ad tot praeclara coepta [pertexenda] opus est virium atque temporis ex animo precor. Vale et fave vir Nobilissime etc.