Series II Band 2 · No. 23.

JOHANN VAGETIUS AN LEIBNIZ

Hamburg, 27. November (7. Dezember) 1686. [22.28.]

Latin

Clarissime Vir, Fautor plurimi faciende

Ad desiderata abs te consignata quae temporis ratio tulit, Dn. Lic. Placcio misi, is ultima schedae meae verba cum legisset, monuit me, ferri tibi sine impensis, quae velis. Quare mitto quae vides. Nam Harmonicam et Isagogen Phytoscopicam, credo tuis in manibus jampridem esse. D. Capelli amicitae Am Rande von Leibniz' Hand: Pietatem laudo in Capellum. datum est eorum quae mitto alterum. Rariora ejusdem Becceleriana edita eodem nolente a me sunt, si non habes, dabo operam ut exemplar mittendum a possessoribus nanciscar, vendere volunt, et 5000 imperialibus aestimare, comperi. Si quis emptorem conciliet, credo, honorarium illi non defore. Jungianum hoc ita crudum ideo edidi, ut patesceret desiderantibus scriptorum ejus copiam, non esse illa opera, sed variorum operum materiam valde partialem, sed meo judicio, in minimis maximis, utilem alicubi. Mineralia enim quae sub praelo jam pridem sunt, nescio quibus modis ita impediuntur, ut per triennium jam singulis annis non nisi singuli quaterniones potuerint a typotheta obtineri, licet persoluto ante operas pretio. Dupla misi, ut aliis ostendi possent, et si cui placent, illi alterum exemplar cedere, significato tantum ejus mihi nomine, ne forte ei mittam quod jam habet, explebo statim locum, et si expedire judicas, plus quam simplo. Si erunt, quibus, ut jacent, placere possunt (ego quidem optime sic primam editionem curari magis indies magisque persuadeor), quantum per typos hic loci fieri poterit, continuata opera lucem spectabit.

Deus te servet, et omnibus hic et aeternum profuturis quam prolixissime beet, ego, cum occasio feret, faciam ut facto ipso deprehendar.

Tui cupientissimus cultor Joh. Vagetius

Hamb. 27 Nov. 1686. wohnhafft aufm Kattrepel / Quae adjunxi ea rogo, ut Dn. Lic. von Sode tradantur, gratificaturus vicissim quac[unque] re potero.