Series II Band 2 · No. 200.

LEIBNIZ AN VEIT LUDWIG VON SECKENDORFF

Hannover, 31. Dezember 1692 (10. Januar 1693). [163.]

Latin

[ ... ] Theologorum quorundam prudentiam saepe requiro, quibus id unum videtur propositum, ut nova sectarum nomina excogitent, sibique adversarios fingant, quos scilicet novi Alcidae gloriose debellent, contrario saepe eventu, ut ipsi potissimum errores noxios in vulgus spargant refutandi colore, et haeresin antea imaginariam primi condant exagitando. Inane Pietismi terriculamentum fuisse docuit eventus. De Quietismo adeo obscura res est, ut ego in ipsa Roma cum primariis Viris, sed in diversa tendentibus locutus, nondum habeam, quod liquido judicem. Nuper nescio quis (titulum credo novum libro suo gratulatus) de Collegiatismo scripsit. Ut de Pajonismo nihil dicam, cujus kyríaw dójaw nondum satis perspectas habeo; nisi quod audio immediatum gratiae influxum in animas negare Pajonii discipulos quosdam, cum mihi tamen, quicquid est in rebus perfectionis continuo a Summo illo boni fonte immediate manare videatur. Etsi enim Malebranchio non assentiar, qui creaturas vi agendi spoliat; sentio tamen, nunquam creaturam in creatura perfectionem producere, sed tantum efficere aliquid circa limites perfectioni a Deo datae in creatura positos, auctis vel minutis impedimentis. [ ... ]

Quoties tot florentes Germaniae Academias cogito abundare viris eruditis, qui facile certent plerisque exterorum; toties doleo, non magis profici ad solida studiorum augmenta, tantumque velut in orbem rediri, plerisque idem agentibus aut actum agentibus, quodsi essent Agonothetae, qui labores partirentur, qui ad praeclara tentamina excitarent; si viri docti per societates, aut certe per literarum commercia conferrent consilia, digno probis viris, ne dicam sapientibus, candore; consulerent simul et famae et quieti, possemusque paulatim accedere ad magnum illud desideratum rei literariae, repertorium scilicet omnis solidae eruditionis. Ego sane doctrinam omnem humanam soleo comparare amplissimae Tabernae, in qua immensa pulcherrimarum mercium vis, sed dispersa sine ordine, sine inventario jacet. Nam multae praeclarae notitiae extant sparsae in libris, multae non inferiores redigendae, adhuc in [literis] inter variarum artium homines latent: quae si collectae, digestae atque in indices relatae essent, agnosceremus divina beneficia, opibusque nostris opinione majoribus tandem frueremur, quam humani generis foelicitatem torpor noster in alia secula differt. Sed quamdiu non multi Tui similes aut saltem imitatores exorientur, quorum simul et autoritas in Republica et Sapientia in litteris emineat, semper intra pia desideria stabimus. [ ... ]

Dabam Hanoverae 31. Decembr. 1692.

Illustrissimi Nominis Tui Cultor obsequentissimus Godefridus Guilielmus Leibnitius.