Series II Band 2 · No. 199.
LEIBNIZ AN GERHARD MEIER (BREMEN)
Hannover, 31. Dezember 1692 (10. Januar 1693). [190.220.]
[ ... ] De prophetia perplacet quod assentiris non posse eam quae ad specialia descendit, nisi a perfectissima mente proficisci aut in aliam mentem imprimi, itaque omnis fatidica vis a Deo est; et oracula vera rerum singularium a daemone malo proficisci non possunt, De Apocalypseos vera interpretatione nondum habeo, quod dicam. Interim non improbabilis mihi visa est Grotii sententia, praedictiones ejus dirigi in Romam Ethnicam. Tantum modo numerum bestiae quem ille quaerit in voce OYLPIOS quasi in Trajano optime principe expressum, ego cum veteribus malim quaerere in voce LATEINOS quae et ipsa hominis denominatio est. Grotii interpretationem, sed interpolatam renovavit nuper Episcopus Meldensis in libro quem Jurio opposuit. Vir quidam pereruditus et ingeniosus nuper casum Hierosolymorum et poenas a judaica gente persecutrice piorum expetitas, in Apocalypsi visus est invenisse. Interea non ausim me illis opponere, qui in eodem vaticinio etiam totius Ecclesiae statum futurum praefiguratum arbitrantur. Et omnino de vaticiniis sentio esse tum demum intelligenda, cum fidem faciet dies.
Minutiora autem, velut Caedem Regis Angliae Caroli I., obsidionem Bremae aliaque id genus, velle in Apocalypsi quaerere est otio abuti, et nugas agere. Tecumque sentio has nugas seria ducere in mala, nam simplicium animos movent, et saepe reipublicae quietem turbant, subtiliores autem, sed non satis lectione sacra et rerum judicio munitos in magnas de religionis veritate dubitationes conjiciunt, ut veros prophetas ejusdem cum novis istis somniatoribus farinae fuisse suspicentur. Ignotae mihi fuere Bodani Amstelodamensis Ministri praedictiones irritae contra Viennam. Similis Quirini Kuhlmanni audacia fuit apud Londinenses tum agentis. Is Epistolis editis jactabundis, et a sana mente remotissimis tamen apud aliquos fidem invenit. Domum Austriacum persecutricem sanctorum, et Romam erroris sedem ajebat per Gallos delendam; His autem cessantibus per Turcas etc. Et cum mox respondere videretur eventus, pulso Lotharingiae duce ad Petronellam, et Turcis sedem imperatoris obsidentibus, mira fuit Kulmannianorum triumphatio, donec soluta obsidione pudefacti conticescere cogerentur.
Quod ais nihil videri contingere, quod non praesciatur a causa aliqua, de Deo assentior; de caeteris substantiis, sic putem; praesentiri quidem ab omnibus sed non praesciri, sensum scilicet esse confusum. Quin imo ita judico tantam esse rerum omnium connexionem, ut nihil mutationis contingat in una substantia, quod non sentiant caeterae omnes quantumcunque remotae tempore vel loco; ita tamen ut ipsae non animadvertant. Sunt in mundo ut in microcosmo ex Hippocratis sententia, sýmpnoia pánta. Sed consistunt hae conspirationes in motibus insensibilibus. An vero existant praeter Deum aliae mentes tantae perspicacitatis ut praedelineationes illas mirificae ac prope immensae subtilitatis distincte legere possint, dicere non ausim, et secus esse suspicor, vel ideo quod effectui cuivis singulari infinitae causae intercurrunt, quoniam continuum in infinitum divisibile est, imo divisum actu. Quodsi universum constaret ex Atomorum numero certo, tunc sagacitas creaturarum ad perfectam cognitionem universi pervenire posset. [ ... ]