Series II Band 2 · No. 190.
GERHARD MEIER (BREMEN) AN LEIBNIZ
Bremen, [November 1692.] [175.199.]
[ ... ] Redeo nunc ad doctissimas Tuas. Convenimus ergo in eo, quod futurorum scientia, si quidem illa ex interno praedicentis principio ortum trahat suum, activitatem et infinitam requirat capacitatem. Recte enim adducis globulorum faciles nimis commutationes, inque infinita illa rerum serie tenuissimo cohaerentium filo infinitas intercurrere posse vicissitudines, quibus, uti in catenis assolet, tota rerum maximarum prudenter quamvis et mature deliberatarum machina dissolvatur.
Quod vero adtinet externa principia, quibus velut per participationem tollatur supra sphaeram
suam causa aliqua secunda, eique communicetur vis longe se superior ut in praedictionibus
futurorum et instantium, infinita, nunquam ego dubitavi quin vel minima nihilique
creatura vitalis adsumi a Deo Infinito queat ad praecentiones futurorum. Neque enim causae in
his negotiis secundae ut causae instrumentales sed ut mera instrumenta (organa)
subjiciuntur, et quidem vi dependentiae meritissimo, potestati divinae, ut illa per eas veluti
aqualiculos, uti libitum fuerit, propius ad decretorum suorum exsequationes admoveatur: quae
potentia passiva in creaturis non incommode obedientialis vocari solet.
Recte ergo, ut ad quaestionem facti procedam, concludo: Quandoquidem non implicat, Ens illud perfectissimum et a quo solo motuum et prasentium et futurorum initia procedunt ejusque vi primum movente continuantur, posse in intermedio posita organa quaelibet adsumere, ut motus ad complementum suum perveniat: Imprimis quia nulla actio, quae ad intelligentes substantias pertinet et ad earum fata, concipi potest absque motu prioris et posterioris fieri, id est ut non antequam v.g. ad interfectionem Titii actualem pertingat actio, ab organo scio in prioritate temporis, qua ille deliberat, et impellitur ut judiciorum divinorum organo, ad Titium interficiendum, animadvertatur.
Quandoquidem, repeto, hoc non implicat: Ergo facti rem ex circumstantiis negotii alicujus
gesti examinare oportet, idque accurate et ad verae prudentiae et doctrinae regulas. Occurrent
enim mox quae praedicta sunt neque tamen ut recte ais, felici casui imputari cum ratione
queunt, inprimis si istiuscemodi oracula non in generalibus tantum (hoc enim hariolari potius
est quam praedicere) subsistant, sed ad illustris alicujus facti definitionem secundum notabiles
et peregrino alicui negotio atque insolito proprias circumstantias easque omnes idque
clare et distincte prodeant. Atque his conditionibus suppositis merito inter illustrissimas
praedictiones refers Balaami faticinium de navibus ex Chitim venturis ad subjungandum
orientem, quanquam imperio brevi. Circumstantiae enim hoc factum concernentes clare et
distincte adductae sunt; expeditio fuit talis in Orientem, quae consiliis deliberatissimis, providentia
mirabili, fortitudine inusitata suscepta atque terminata fuit. Nihil hic casui reliquum
manet. Nomina Chittim etc. ab omni aequivocatione libera sunt etc. Ego praeter alia oracula,
uti ex natura vocum Bocharto re patet, mirari soleo praedictionem illam, quam ipsae res
mirabili propagatione consequutae sunt, eam sc. qua Noachi posteris orbis inhospitus praedicitur
habitabilis futurus in Moysis Genesi. Stirps gentium. Noachus, Jacchus, Bacchus
idemque Janus: nomina filiorum Japet, (Audax Japeti genus. etc.) nepotum, sedes
ipsis adtributae, gentes in hodiernum usque diem ab ipsis denominatae, Mizraim, Chusch,
Javan, Thogarma etc. accuratissime confirmant sc. migrationis et divisionis gentium historiae.
Quo et pertinet illud Mosis: Alliciet Deus Japhetum, ut habitet in tentoriis Semi eritque
Chenaam servus ejus.
Transeo alia oracula silentiis. Interim sane, cum fata captivitatesque quae Israëli non una vice incubuerunt, inusitata nomina sint aliis gentibus et non audita illis unquam suppliciorum seu excidiorum genera, cum vocationem gentium ad veram Dei notitiam et eundem Deum quem in Abrahami prosequio gens Israëlitica sola adoraverat, cum mirabiles illas vias quibus Romani, Graeci, sapientissimae illae nationes, quaeque praedicatae doctrinae Evangelicae temporibus primis, vel inprimis summo sapientiae culmini proximi facti erant, cum denique cogito, quam populis ratiociniis eruditis adsuetis (quique nihil nisi propter tò dióti et accuratissimam cum demonstrandi regulis apodicticis convenientiam in veri catalogum referebant) monstrosa accidere debuerit lex Israëlitica et Christianorum, ideo etiam irrisa a Celso et subtilissimis argumentis a Celso, Porphyrio aliis arrosa: quae tamen omnia plus simplici vice et secundum omnes circumstantias diu enunciata ante sunt, soleo obstupescere ad vim hujus oraculi.
Debebant interea haec sufficere nostri aevi somniatoribus, qui imitari et ipsi vim spiritus
celsioris in hodiernis gestis conantur et ex Apocalypsi nescioque quibus aliis obscurioribus et
generalioribus prophetarum vocibus Caroli I. Mortem cruentam, Bremae nostrae
repetitam obsidionem aliaque tiririlitii, extorquere et exprimere meditantur; Hi certe ex
principibus causis sunt labefactatae et in pejus quotidie vacillantis religionis Christianae. In
alios refundunt hi prophetastri Atheismi culpam, cujus ipsi rei unice tenentur. Ita enim fit, ut
qui emunctioris naris sunt, rideant sacra nostra, quae putant omnia egenis istiusmodi demonstrationibus
sustentari. Firmavit se impietas et triumphavit infidelitas cum [Bodanus Minister
Amstelodamensis] plusquam circumforanea audacia, Viennae excidium in novissima obsidione,
atque ex eo Antichristi occidentis casum conflictumque Gogi et Magogi multoties effutiverat ex
cathedra Ecclesiastica. Ex eo enim vitae finem pudefactus Bodanus, multi autem credendi
etiam finem fecere. [ ... ]