Series II Band 2 · No. 179.
LEIBNIZ AN MICHEL ANGELO FARDELLA
[Mitte Oktober 1692.] [177.186.]
Estratto della Risposta
Il Signor Abbate Stefani è al servitio del Smo Ernesto Augusto Duca d' Hanovera. Ma l'Academia illustre di Wolfenbutel è nel dominio e sotto la protettione de due Smi fratelli Rudolfo Augusto et Antonio Ulrico, conregenti. Il Signor Duca Antonio Ulrico favorisce particolarmente l'Academia, essendo lui stesso versatissimo nelle lingue italiana e francese, intelligentissimo nell' historia, poesia, musica, pittura, medaglie, machine, et havendo in somma gusto finissimo di tutte le belle cose, per non parlar del governo, dove è gran maestro. Tutti questi principi sono della Sma Casa di Bronsvic.
Quae de origine animae, de natura veritatum aeternarum, de principio motus quaeris, facile intelligis breviter explicari satis non posse, cum totam pene philosophiam interiorem involvant. Dicam tamen paucis in gratiam tuam, quid mihi verius videatur.
Si propagatio fit per decisionem partium, certum est animam ea ratione ex anima propagari non posse, cum in indivisibili [consistat]. Quod si aliam propagandi rationem animo designas, definitio ejus afferenda est, unde facile apparebit, utrum in animam quadrare possit.
Ideae creaturarum resultant ex idea Dei, ut idea numerorum ex idea unitatis. Itaque Deus eo ipso dum sese intelligit, omnia possibilia mente complectitur, neque in ea re magis est libertati locus, quam in derivatione numerorum ex repetitione unitatis, nec magis idea circuli quam binarii aut ternarii arbitraria est. Assentior igitur Scholasticis non essentias creaturarum, sed existentias esse contingentes; contra sentientium verba audio, mentem non capio. Recte ais Deum sibi sufficere ut sit summe sapiens et felix; sed sciendum est creaturarum essentias nihil aliud esse quam varias divinae perfectionis expressiones, quas nisi intelligeret Deus, nec se ipsum satis intelligeret. Decretum liberum omne nascitur ex deliberatione, seu ex intellectu, quae in Deo non quidem tempore, sed tamen signo rationis distinguuntur, et prius natura est intelligere, quam velle. Deum autem posse suspendere cognitionem suam respectu certarum creaturarum non magis credo, quam posse suae perfectioni limites praescribere; aut posse numeros cognoscere tantum usque ad millenarium, non ultra. Quicquid Deus cognoscet aut intelliget, semper cognovit, semper intellexit.
Prima origo motus est a potentia actrice rebus in ipsa creatione impressa, conservatio
eadem est, quae rerum. Omni substantiae inest intrinsecum agendi principium concreatum. In
omni corpore non tantum inest principium motus, sed et ipse motus actualis indefectibilis.
(: Qui