Series II Band 2 · No. 175.
LEIBNIZ AN GERHARD MEIER (BREMEN)
Hannover, 16. (26.) September 1692. [111.190.]
[ ... ] De Gentilium oraculis quid olim scripserim non satis memini, futura contingentia a Satana praevideri nunquam putavi, meaque est constans sententia ad singularia rerum post annos aliquot gerendarum noscenda infinitae mentis capacitatem necessariam esse quoniam mirabilis est connexio rerum universi, et musca aliquando importunitate sua turbare magni Principis somnum potest, inde pervigilem noctem ducenti possunt aliqua consilia venire in mentem, quibus tota rerum facies mutatur. Nec dubium est, Turenio in superiore bello globi ictu prostrato mutatam fuisse seriem belli. Porro ut globus certum iter teneat a minimis pendere constat. Deum autem potuisse daemone ipso uti ad futura quaedam significanda non dubito. An fecerit dispiciendum fuerit, res enim facti est. Itaque si certum sit fuisse ab Idolorum Sacerdotibus oracula edita futurorum eventuum praenuntia, et crebriora et astrictiora, quam ut felici casui cum ratione imputentur, plane tecum affirmabo non minus fati dicam anum apud Delphos, quam Balaamum inter Madianitas divinae revelationis instrumenta fuisse. Certe inter oracula Veteris Testamenti post 70 Septimanas nescio an illustrius extet quam quod Balaamus facit de navibus ex Chitim venturis ad subjugandam Orientem quanquam imperio brevi. [ ... ]