Series II Band 2 · No. 18.
VINCENT PLACCIUS AN LEIBNIZ
Hamburg, 5. (15.) Oktober 1686. [19.]
I. N. J. C.
S. P. Vir Nobilissime Excellentissime. Dⁿe Fautor et Amice honoratissime.
Intermissum aliquot jam annis officium litterarium nulli alii caussae, quam valetudini meae imputab«is,» quae segnescere me ad omnia facit. Ne tamen eo minus Tui meminerim, Eruditionis atque Virtutis tuae monumenta penes me relicta, et quotidie in actis litterariis nova prodeuntia facile impediunt. Itaque in edito nuperrime libello, adjuncto mentionem Tui facere aliquam debui, sub finem excerpti primi, quam boni consules. Addo disputationem habitam hic nuper ex qua, nominatae brevitatis ergo tantummodo in Ethica mea Germanica virtutes, qua methodo elaborari velim patere queat. Si quid pro singulari tua eruditione atque prudentia circa haec monere velis, scito me ut ad discendum magis quam docendum esse paratum: ita neminem habere a quo doceri malim. Vale.
Nobiliss. T. Virtutis observantissus cultor V. Placcius
Scribebam in lecto Hamb. ex arthritide recidiva reconvalescens d. 5 Octobr. 1686.
A Monsieur. Monsieur Leibnüz. Conseiller de son Altesse à Hanover.