Series II Band 2 · No. 125.

LEIBNIZ AN HEINRICH AVEMANN

[Hannover, Mitte Oktober 1691.] [117.]

Latin

[ ... ] Spero accipere Joh. RaΓ«i philosophi Amstelodamensis librum inscriptum: Cogitata de interpretatione et natura humani sermonis. Expecto ab eo aliquid non vulgare, et JCtis quoque profuturum, a quibus potissimum excolenda est haec materia. Feldenus poterat aliquod egregium in hac re praestare, sed dum nimis differt, viribus tandem senio fractis, permisit edi ab amicis opus inscriptum quidem de interpretatione, sed tamen potius Grammaticum, et utile quidem huic instituto, sed non tamen id ipsum quod consideramus complexum. Habebam et ego cogitata in hoc genere, sed quae digerere non vacavit. Maximum autem ad interpretandi scientiam perficiendam desideratum semper esse judicavi, veras propriasque significationes, et ut sic dicam, definitiones habere vocabulorum quae in communi usu versantur, vulgo enim technica tantum verba definiri debere judicatur. Tales a me olim complures impetu quodam in chartam sunt conjectae quae tamen supplementis pariter et repetitis curis indigerent. [ ... ]