Series II Band 2 · No. 117.

LEIBNIZ AN HEINRICH AVEMANN

Wolfenbüttel, 1. (11.) Juli 1691. [64.125.]

Latin

[ ... ] Librum nescio cujus Realis de Vienna Thomasianae *in Philosophiam,* ~~Aulicam Introductioni* oppositum~~, ignotum prorsus ante indicium tuum, legi, multaque* *agnosco acute et ex vero dicta, credoque si autor ipse limam adhibeat sibi, si fervidum et acre dicendi genus temperet, et ut verbo dicam, si ad Judicii maturitatem perveniat, aliquid praeclari nobis daturum. Sed ut nunc scribit, multa neque in dicendi ratione, neque in sententiis probare possum. Quis enim probet Logicam omnem tanquam perniciosam damnari, immortalitatemque animae et divinam providentiam naturali lumine notas negari et de scriptoribus sacris judicari liberius. Interea laudandus est, quod fortiter tuetur ~~Germanicae nationis dignitatem*, et Gallicismorum nostrorum ineptias explodit.

Nihil magis praeter opinionem evenire mihi potuit, quam quae de me dicta vidi, neque enim laudes mediocritatem supergressas agnosco (ipse mihi non ignotus) multo minus invidendas et prope odiosas. Nec quicquam magis vereor, quam ne me homines conscium suspicentur, et ineptissimae vanitatis accusent, quanquam qui me norunt propius, facile innocentiam meam agnoscent. Volui praestare aliquid in cognitione naturae et matheseos arcanis, et applausum habui insignium etiam apud exteros virorum, visus, eruisse aliqua quae hactenus latebant, quantum tamen absim a desideratis nemo me rectius agnoscit. [ ... ]