Series II Band 2 · No. 112.
LEIBNIZ AN JOHANN HEINRICH PAPE
Wolfenbüttel, 28. April (8. Mai) 1691. [105.248.]
Consultissime et Clarissime Dⁿe, Fautor Honoratissime
Ăkríbeian quam in tractanda juris Arte a te desiderari video, adeo non improbo, ut potius
a me olim, cum Methodum illam qualemcunque darem, teneri semper potuisse optaverim.
Magni enim refert ad ipsam scientiam constituendam certas accuratasque habere comprehensiones.
Gratissimus est eorum indiculus quae in libello meo, cui caeteroqui nimium tribuis,
difficultatem habere videntur. In nonnullis satisfecissem credo facilius olim, nunc enim meditatione
longa opus foret ad cogitationes veteres resuscitandas. Dicam tamen quae in mentem
venient consideranti, ut si minus expectationem tuam impleo, saltem voluntatem meam probem.
1) In Methodo
2) Objectum juris et obligationis, seu, ut ita dicam, con-subjectum, sive correlatum in § 16
per summa tantum capita attingi, nec satis in species diduci fateor. Videor autem mihi jus rerum
personale, seu ad rem, neque ad jus in rem, neque ad jus in personam referre voluisse, adeoque
neque rem nec personam ejus proprium objectum constituisse, quia nec in personam est
obligati, ut jus potestatis, neque in rem de qua agitur, ut jus reale, et non apparebat, cur alterutri
potius ascriberetur, praesertim cum nec persona ipsa per se teneatur, sed ejus jura, ut ita dicam,
seu facultates,
3) Cum 17 princip. Actionem vel Actum dixi causam esse potestatis in persona actum
exercente nascentis, sub Actus vocabulo et passionem comprehendi, ita ut hoc sensu Actus mihi
sit omne qualitatis exercitium. Itaque injuriam passo, ex hoc ipso actu nascitur potestas
quaedam, et potestatem hic laxiore sensu a me acceptam manifestum est. Verum est alioqui,
pati esse potius obligationis quam potestatis, itaque suspicor esse sphalma in verbis, atque ita
stare ea debere: Actio (vel actus) est causa potestatis (vel juris) aut obligationis in persona
agente (actum exercente) ad aliquid faciendum vel in se ipsa aut rebus suis patiendum.
4) Quod dictum est ibidem, obligationem ex quasi Contractu non tam conventione quam
re contrahi, explicandum erat clarius, exprimendumque exactius. Id credo animo obversabatur,
qui negotium alterius ignorantis bene gessit (ut hoc exemplo utar) atque inde damnum passus
est, alterius patrimonium sibi obligasse; fere ut qui rem alterius excolit, quam credit suam, inde
jus aliquod reale in fundum ipsum sibi quaesivit, non quidem ut vindicare eum sibi, sed ut a
quocunque possessore meliorationes petere possit, ut proinde ad praesumtam voluntatem aut
fictum mandatum recurrere non sit necesse.
5) Conventio producit utique obligationem, quae antea non existebat, adeoque jus ad rem
obligationi respondens, idque
6) Causis destruendi juris § 20 positis, non tantum derelictionem, sed et objecti extinctionem
et fortasse adhuc alias adjici posse arbitror.
7) Subtitulis illis quinque § 26 enumeratis, videtur adjici posse Adjunctum (ut locus, tempus, omniaque circumstantia, et generaliter correlatum conjunctionis), et Comparatum (ut simile, dissimile, et generaliter correlatum comparationis) denique Partitio. Et haec quidem saepe transitum facit ad titulum novum, et titulorum connexiones inter se constituit. Ipsa tamen partitio ex caeteris subtitulis tanquam fundamentis peti potest. Objectum in relativis est subjectum alterum priori correlatum, quin imo concipi potest utrumque relatorum subiectum esse relationis. Eaque consideratio fecit opinor, ut objectum in subjecto sit comprehensum; aliquando tamen distingui praestat. Caeterum Subtitulorum varietates accurate explicare, res magni momenti, nec minoris operae foret. Quemlibet subtitulum in quovis titulo locum habere, non memini asseverare. Certe substantiae nulli subjecto insunt; porro dispositio materiae videtur interdum non secundum titulos et subtitulos, instituenda, quemadmodum partitione exhibentur ex legibus notionum incomplexarum, sed secundum veritatum seu notionum complexarum seriem, quemadmodum eae ex se invicem nascuntur. Interim tunc quoque tituli et subtituli serviunt ad inventionem ne quid elabatur et fugiat meditantem: Plerumque utraque methodus contemperanda est.
8) Specimen illud quaestionum juris ab adolescentulo et tirone conscriptum, nescio an
attentionem tuam mereatur. Specificationem videor generalius, quam alias solet, sumsisse, cum
scilicet fit una nova res, seu novum aliquod individuum, quod ICtis speciei nomine venire solet.
Verum ut dicam, quod res est, omnia paulo accuratius tractanda essent, si tanti videretur. Mero
jure naturae videtur
9) In quaestione 8 haud dubie sphalma est, legendumque non prohibet vel vetat (pleonastico loquendi genere), sed jubet vel vetat. Caeterum rectius divisio in primaevum et secundarium de naturae jure simpliciter concepta fuisset.
10) Jus Gentium ratione objecti dici, rursum sphalma continere suspicor, et legendum subjecti, quia scilicet gentibus inest, ut sensus sit: Jus Gentium vel ideo dici, quia gentibus inest non brutis et sic idem esse cum jure naturae secundario ICtorum aut absolute dicto Philosophorum; vel ideo dici quia a gentibus constitutum est, et sic idem esse cum jure gentium secundario ICtorum, aut absolute dicto Philosophorum.
11) Etiamsi concedatur jura esse relationes, tamen specialium scientiarum est speciales
relationes tractare, nec magis scientia jurium quam scientia proportionum ad generalissimam
illam pertinet.
12) In oeconomia tractatus de conditionibus res huc ni fallor redit. Tractatio est vel generalis de propositione conditionali, Logica et Morali, cap. 1, vel specialis tam de natura facti (hoc est potestate ac sensu) quam de effectu juris. Natura constat forma et materia. Forma propositionis conditionalis est interna nempe conditionalitas (illationem et suspensionem continens), vel externa quatenus est tacita aut expressa, de conditionalitate et forma tacita, c. 2., de expressa (ubi de signis, demonstratione, conditione resolutiva, modo) c. 3. Materia propositionis conditionalis sunt duae propositiones partiales, nempe conditio et conditionatum, quarum connexio conditionalitatem constituit. Propositiones partiales tractantur iterum vel generali interpretatione (seu potestatis ac sensus expositione), eaque aut simpliciter (ubi de extensione vel intensione, augmentatione vel diminutione) c. 4., aut respectu ad unum et multa, c. 5. Vel propositiones partiales tractantur specialiter, nempe iterum ratione suae propriae formae vel materiae. Ad formam pertinet agere de affirmatione aut negatione, universalitate aut particularitate, modalitate, oppositione etc. et horum signis quae omnia ex legibus illustrantur, et ad juris usum applicantur, c. 6. Materia propositionum continet terminos simplices ingredientes, nempe personas (conditionatorem, conditionarium, tertium, Honoratum etc), c. 7, et res, seu deductum in conditionem aut conditionatum cum circumstantiis, c. 8. et 9. Hactenus de natura propositionum conditionalium, quae utique in effectu juris aestimando consideranda est, ut vis ejus et potestas, seu quid in facto lateat, cognoscatur, quo intellecto expeditior est qui sequitur Effectus Juris, c. 10. Ex his patet divisionem tractationis in absolutam et comparatam non comparere, et nescio, qua negligentia in verba initialia capitis 4 satis alioqui perplexa et reformationis egentia, irrepsisse. Divisionis autem in generalem et specialem interpretationem manifestus est usus.
13) In theorematis 50 explicatione, linea 2, delenda est vox jure, quae per sphalma irrepsit.
Est et aliud sphalma in linea octava, ubi dicitur: *dilatum jus esse *inter vivos, transmittitur ad
haeredes*. Forte legendum est: *dilatum jus Cle inter vivos transmittitur ad haeredes, ubi
opponitur jus conditionale inter vivos, quod quaesitum est, juri conditionali ex ultima voluntate,
quod quaesitum non est, quia voluntate disponentis mutata tolli potest. Jam non nisi jus
quaesitum transmittitur ad haeredes.
14) Juramento conditionem adjici non posse ita intelligendum arbitror, ut nemo dicere queat se, si fallat, renuntiare misericordiae divinae, renuntiatione conditionali; verbi gratia si centum sibi dentur, si navis ex Asia veniat.
15) Actus eventualis, cujus mentio est defin. ult., videtur accuratius ita distingui ab actu conditionali in genere, quod tum demum dicitur eventualis, cum suspenditur in eventum actus alterius connexi, ut eventualis appellatio apud Saxones suspenditur in eventum leuterationis rejiciendae. Idem est de litis contestatione, aut Codicillo eventuali seu clausula codicillari: Sed ita quaedam exempla dictae definitioni ultimae subjecta sunt removenda.
16) Enantiophania theorematum 4 et 66 tolli potest ex subjectis cuique rationibus. Scilicet propositio conditionalis nihil ponit in esse circa materiam seu circa veritatem propositionum ingredientium nempe conditionis aut conditionati, th. 4. Sed ponit tamen aliquid in esse circa formam, nam ponit conditionalitatem, adeoque et jus conditionale, quod ad instar aleae aut jactus retis aestimari potest. Haec conciliatio rectius fuisset adjecta dicto th. 66 ad scrupulum lectoribus eximendum.
Haec habeo quae tuis dubitationibus utcunque responderem, tardius fortasse quam decebat, sed hoc distracto per alia condonabis.
Audio prope urbem vestram in calcario montem singularia quaedam aliquando erui, ut lignum fossile, et quas vocant Glossopetras, linguis similes, quas rerum naturalium consulti pro dentibus piscium quorundam cetacei generis habent, tametsi Cl. Reiskius libello De Glossopetris Luneburgensibus edito habeat pro lusibus naturae.
Rogo ut per otium in haec curiositatis pabula inquiras, et scire velim, an non audieris urnas quasdam veteres subinde in agro vobis vicino erui. Sed haec ut dixi per otium et aliud agendo quae porro in juris prudentia ornanda, meditabere eorum gratissimum mihi indicium erit. Vale
deditissimus G. G. Leibnitius
Dabam Welfebyti 28 April 1691