Series II Band 2 · No. 111.

LEIBNIZ AN GERHARD MEIER (BREMEN)

[Hannover, Ende April 1691.] [108.175.]

Latin

Ex responso:

Miror a quoquam posse quaeri utrum Cartesii philosophia a rei mathematicae imperito intelligi possit, cum ipse Cartesius aliquoties sit professus suam physicam nihil aliud esse quam ipsissimam Geometriam, id est scientiam de magnitudine, figura et motu rebus applicatam. Est autem physica utique potissima et utilissima philosophiae Cartesianae pars, cum in Metaphysicis, Ethicis et Logicis nihil magnopere novum mihi quidem praestitisse videatur.

Systemata in usum scholarum propterea comparata esse debent, ut juvenes ad rerum pariter et bonorum autorum notitiam manu ducantur, et cum Theologi, ICti et Medici receptam philosophiam in usum suum transtulerint, eam velut basin esse debere censeo, nec veteris doctrinae arcem demoliendam aut a fundamentis disjiciendam, sed potius ornandam novis structuris, pavimentis, tabulatis, picturis, signis, hortis, fontibus. Qui secus faciet ille et veteribus carebit, et nova non satis assequetur. Ipse certe Cartesius quantus quantus est ex veterum lectione factus est, quamvis id callide dissimularit, sed prodit id ipse stylus, ut Huetius recte animadvertit. Multis quoque annis Flexiae apud Jesuitas literis operam dedisse, et omnino multae lectionis hominem fuisse scimus. Et vero ut quod res est dicam, mihi ridiculum videtur novam quandam philosophiam aut sectam animo concipere quae Cartesiana appelletur. Praestat potissimas quasque veritates ordine tradere undecunque excerptas laudatis tamen primis autoribus. Cum Cartesius ipse sua pleraque ex veteribus sublegerit, utique juventus ad fontes ducenda est. Recentiores quoque alii praeclara habent, quae a Cartesio frustra quaeras. Denique duo sunt genera hominum qui discliplinis dant operam. Alii superficiariam quandam cognitionem quaerunt, fere notitia vocabulorum technicorum sunt contenti et vetera ac recepta magis quam nova et paucis cognita requirent, alii ad intima veritatis penetrare contendunt, hos uni autori mancipari servile est, et profectibus inimicum. Unde etiam factum est, ut puri puti Cartesiani nihil novi invenerint merosque egerint magistri paraphrastas exemplo Scholasticorum etc.

P. S. Si quis pergeret philosophiam Cartesianam Methodo Mathematica tradere, quemadmodum coepit Spinosa, is operae pretium faceret; eo scilicet modo quo peculiari libello coepit Spinosa. Ita enim velut veste sermonis detracta apparet ubinam doctrina adhuc laboret, ac stabilimento, atque etiam emendatione indigeat.