Series II Band 2 · No. 108.
GERHARD MEIER (BREMEN) AN LEIBNIZ
Bremen, 25. Mรคrz (4. April) 1691. [100.111.]
[ ... ] Mira nobis lis ab Carthesiano nostro Schweligio movetur. Is repugnantibus nobis omnibus immo adversa ratione saniori publice atque privatim defensum et stabilitum it, Carthesii philosophemata ulla absque Matheseos notitia (est enim ejus tam rudis quam qui maxime) et hauriri et doceri quin immo illustrari posse. Mihi sane monstri quid alere homo videtur.
Sed et hoc diu ex te, Nobiliss. Vir, quaesitum volui. Credasne Nob. des Cartes philosophiam ejus esse commatis atque naturae, ut in publicis scholis Systematis alicujus instar proponi promiscuae adolescentiae queat. Ego enim hactenus nonnisi erectioribus in eam ingressum ingeniis adtribui, multaque Nobiliss. des Cartes praesupponere atque in postulatis collocare credidi, antequam istas meditationes quisquam ingrediatur. [ ... ] Dabam Bremae. d. 25 Martii 1691. [ ... ]