Series II Band 2 · No. 105.
JOHANN HEINRICH PAPE AN LEIBNIZ
Lüneburg, 8. (18.) März 1691. [97.112.]
Vir Excellentissime, Amplissime, Consultissime,
Patrone summa cum observantia colende.
Ego citius ad Excellentiam Tuam scripsissem, significaturus, quantopere Ejus pridem ad me datis literis, benevole promittentibus aliqua eorum, quae petieram, exhilaratus sim, quantaque in expectatione verser muneris illius literarii consequendi, nisi praeter animi aegritudinem haut levis aliquandiu me detinuisset corporis imbecillitas. Tam igitur silere diutius nequeo, praesertim provocatus modo memoratis literis humanissimis, quibus licentia mihi facta est indicandi, si quid in editis T. Excae scriptis juridicis occurrat, quod obscurius nec satis mihi intellectum esset. Quare afferam istius generis nonnulla, obnixe cogitans, velit T. Excella locis obscurioribus lucem aliquam accendere, et brevius dicta pluribus explicare.
1.) In Methodo Jurisprud. part. spec. § 15 in f. dicitur; Ad subjectum qualitatis moralis pertinere totam successionum materiam. Et nihilominus in § 19. sub num. 2. successio refertur inter modos acquirendi juris. Quae duo loca alicui videri possint pugnare.
2.) In § 16 explicatur objectum et inde dependens divisio juris. Hic optaverim, plenius enumeratas fuisse tam juris in rem, quam in personam species, et praesertim non omissum fuisse jus ad rem, cujus omissionis rationem non video.
3.) Verba § 17. pr. (Actio est causa potestatis in persona agente ad aliquid faciendum vel in se ipsa aut rebus suis patiendum) non intelligo. Nam actio injuriae, non laedenti, sed laeso dat potestatem, nec potestas ad patiendum videtur proprie ita dici, cum pati sit potius obligationis quam potestatis.
4.) Quemadmodum nec perspicio, quid sibi velint illa ejusdem §. verba: Quasi-contractus ad jus reale pertinent.
5.) Pugnare videtur, quod conventio, quae in §. 17. et 19. causa juris constitutiva audit, mox in §. 20. inter destructiva juris numeratur. Imo si cogitem, in omni conventione vel unum contrahentium in alterum, vel utrumque mutuo jus suum transferre, adeoque per conventionem non produci novum jus, sed vetus ab uno subjecto in aliud transire, dubitare subit, utrum non dicam inter contraria, sed etiam inter causas juris locum mereatur. Id quod etiam Grotium innuere puto de J. B. P. l. 2. c. 3. §. 2. cum in praecedenti §. distinxisset inter acquisitionem originariam et derivativam seu alienationem. Conventionis autem voce generali non solam promissionem ab altero acceptatam, sed omnem omnino consensum et quamcumque juris concessionem denotari credo, sic ut non tantum obligationem, sed etiam jus reale et jus in personam, de jure quidem naturali, operetur. Et quemadmodum nulla juris materia majorem in vita usum habet, quam conventionum, ita nihil magis exopto, quam ejus doctrinam generalem ex juris naturae fundamentis accuratius pernoscere, et in primis quomodo seposito jure civili infinitae illae conventionum et contractuum differentiae ad certa genera sint revocandae. Attigit ejus rei aliqua Grotius l. 2. c. 12. cujus tradita an per omnia probet T. Excellentia, scire aveo.
6.) Cum in §. 20. contraria juris esse dicuntur: mors sine haerede, solutio et conventio, haut immerito quaeritur, annon derelictio iis sit annumeranda. Sane Grotius scit princ. c. 9. l. 2. derelictione desinere dominia.
7.) In §. 26. quinque enumerantur subtituli. Quorum singulos cum plura in se continere capita, coram audiverim, scire velim eorum evolutionem, et an objectum sub subjecto commode possit comprehendi. Deinde ibidem dicitur, istos subtitulos in quolibet titulo esse observandos. Hoc autem vix videtur posse fieri, cum diversa sit titulorum ratio, et alii jura vel actiones ipsas, alii fontes et causas actionum proponant, quorum illis nullus amplius assignari potest juris effectus (ut de aliis subtitulis taceam) qui tamen in his merito sibi locum vindicat. Porro ad illustrationem eorum, quae heic de subtitulis dicta sunt, aliquo modo facit illud de Procuratoribus in §. 56. datum specimen, ad cujus imitationem multorum aliorum titulorum leges in ordinem posse redigi, dubium non est. Sunt tamen nonnulli, puta de contractibus dipleýroiw* concepti, qui aliam requirunt dispositionem, vel potius bipartitam tractationem,* *cum sint duplex quasi actus et conventio, ut in emtione - venditione, locatione ─ conductione vel ipsum nomen arguit, qui duo actus nisi distinguantur, sed simul sumantur, non commode iis applicabuntur dicti subtituli. De quo Excellae T. judicium expecto.
8.) Relegi quoque nuper Specimina illa juris, quae inter etiam sunt Quaestiones philosophico─juridicae.* *In harum sexta praemittitur distinctio mixtionis in alluvionem, accessionem et specificationem. Verum enim vero in omnia alia videntur abire Interpretes ad tit. Inst. *de R. D.* et ad tit. D. de A. R. D. Quamvis enim et ipsi hac in parte juris valde discrepantes foveant* *sententias, in eo tamen plerique consentiunt, quod accessio sit conceptus genericus, alterum illum jure gentium acquirendi modum, apprehensioni contradistinctum denotans, quam deinde vel naturalem vel artificialem faciunt. Sed neque naturalem in sola alluvione ponunt, neque accessionis vocem ita restringunt, aut specificationis vocabulum ita dilatant, ut loco memorato fieri apparet, ubi specificatio etiam confusionem, ferruminationem, applumbaturam et commixtionem continere dicitur, quae tamen omnia vulgo pro acquirendi modis a specificatione diversis venditantur. Licet autem accessionis ita strictius sumtae nullum subjiciatur exemplum, ex eleganti tamen quae insequitur, specificationis partitione conjicio, reliqua, de quibus sub dictis juris titulis agitur, ut aedificationem, plantationem, sationem, texturam, scripturam, picturam, referri ad accessionem. Gratum igitur fuerit, ab ipso Dn. Autore edoceri, an recte conjiciam, et quid ipse in universum sentiat in ista doctrina, circa quam Grotius etiam l. 2. c. 8 multis occupatur, demonstrans, istos acquirendi dominii modos non a natura esse, sed a lege.
9.) In quaestione 8. jus naturale distinguitur in negativum, quod permittit, et determinativum, quod prohibet vel vetat: Et determinativum iterum in primaevum et secundarium. Sed quemadmodum prior distinctio vulgo incognita, ita posterior non de jure naturali determinativo, sed de jure naturae simpliciter solet concipi. Et sane videtur divisio juris in negativum et determinativum juxta datam explicationem angustior esse suo diviso, nam non omne jus permittit aut prohibet, sed quoddam etiam praecipit.
10.) In eadem quaest. dicitur, vocem juris gentium sumi vel ratione objecti vel ratione originis. At quomodo jus gentium ratione objecti sic dicatur, non intelligo.
11.) In quaest. penult. et ult. traditur, jura esse relationes, et quidem relationes non convenientiae sed conjunctionis. Quod si ita se habet, videtur exinde sequi, Jurisprudentiam esse partem Metaphysicae, quod tamen paradoxum est; poterat etiam quaerendi ansam dare, cum relationes conjunctionis non unius sint generis, ad quam ergo speciem jura pertineant.
12.) Cum in dissertatione de Conditionibus satis manifesta sit caeterorum connexio,* *transitionem tamen in cap. 4. et 5. adhibitam non satis percipio, et praecipue quid sibi velit in cap. 4. tractatio propositionum partialium absoluta et comparata, interpretatio generalis et specialis.
13.) Theorematis 50. explicatio satis obscura est, forte ob omissa quaedam per typothetae incuriam.
14.) In theorematis 51. explicatione continetur et illud: Juramentum *sub conditione fieri non posse*. Id quod si de solo assertorio (quod suspicor) intelligendum sit, dubium vix habet, at de promissorio vere dictum non arbitror. Imo juramentum omne sua natura videtur esse conditionale, dum renunciat misericordiae divinae in casu falsitatis.
15.) Nondum satis mihi liquet, quae vera sit differentia inter actum eventualem, in definitione ult. explicatum, et inter actum conditionalem, cujus exempla in theor. 55. afferuntur.
16.) Cum theor. 66. quod sc. jus Conditionale aliquid ponat in esse, pugnare videtur theor. 4. sc. conditionem nihil ponere.
Atque haec quidem in primis excerpere placuit, in quibus a T. Excella informari cupio. Quod cum tuo jussu atque autoritate fiat, faciliorem, credo, veniam merebitur.
Caeterum quod suadet T. Excella de litigio meo cum noverca per tolerabiles conditiones finiendo, id locum videretur posse habere, nisi semel inter nos transactum esset. Noverca vero non stat transactioni, sed cum ipsa paciscenti mihi virium haereditatis ignaro plenam omnium bonorum specificationem promisisset, consignatione illarum rerum, quae in sensus cadunt, et nequaquam celari possunt, suo se satisfecisse putat officio; praeter quae si nihil adesset vel pecuniarum vel etiam debitorum, ego ne tertiam quidem partem ejus, quod mihi non-inita transactione, tanquam praecipuum ex haereditate, matris meae mihi admodum infanti per mortem ereptae, intuitu debeatur, consecuturus essem. Interea etiam poscenti mihi libros mercaturae et documenta literaria illa, unde ipsam fraudis convincere possem, negat, maritum suum talia reliquisse. Cumque magistratum hujus loci, nescio quibus artibus, in suas traxerit partes, mihi appellandi ad superius judicium necessitas fuit imposita, evitaturo damnum, gravissimum sane et prorsus intolerabile. Quod superest, Excellentiae Tuae perpetuam incolumitatem ac felicitatem, mihi autem favorem Tuum constantem precor
Excellentissimi Nominis tui Cultor observantissimus Johannes Henricus Pape.
Lüneburgi d. 8. Mart. 1691