Series II Band 1 · No. 85.

FRIEDRICH NITZSCH AN LEIBNIZ

Gießen, 11. (21.) Oktober 1671. [47.]

Latin

Nobilissime atque Consultissime Dⁿe.

Diu est, quod nullas ad Te dederim literas, atque adeo sim in culpa, cur nos inter literarum jaceat commercium. Scilicet, et Amoris illecebrae et domestica negotia inexercitato mihi Tempus fere omne, quod ordinariis occupationibus superest, furantur, ita ut nisi Deus otium restituerit, quod spero, nunquam id in mentem mihi venisse velim, adeo mei ipsius jam sum pertaesus. Finis autem sensim sensimque appropinquat. Institutus enim dies est. 23. Octobris proximus, quo non tantum connubio mihi jungetur Maria Margaretha mea, Dn. Hartmanni Jacobi, JCti, Consiliarii Principis nostri intimi, et Regiminis Giesseni pariter ac Academiae Cancellarii, ut nosti filia, sed etiam Themis summam mihi lauream eodem die imponet. Utrique ergo Actui ut adsis honorifica Tua et amica praesentia et Testis et Spectator, pro amicitia nostra oro, contendoque. Neque enim pigeret, Tuis adesse in hac vicinia gaudiis nuptialibus, si quidem a Te invitari olim contingeret. Neque etiam dubito de amica Tua praesentia, si et humanitatem Tuam et amicitiam nostram, quam non hodie herique sed diu colimus, et Te ita volente colemus perpetuo, bene novi. Interea Deus Te servet. Ignosces enim brevitati, quoniam differo reliqua praesenti amico colloquio.

Nobilissimae T. Claritatis devinctissimus L. Fridericus Nitzschius

Giessae raptissime d. 11. Octobris 1671. Mathem. P. P.

A Monsieur Monsieur Leibnüz Conseillier de Son Altesse Electorale de Mayence. à Mayence.