Series II Band 1 · No. 79.

LEIBNIZ AN MARTIN FOGEL

Frankfurt, 5. Oktober 1671. [52.]

Latin

Quum salutem a Te humanissimam mihi nunciaret Dn. Schultzius vester, officii mei esse putavi literas reponere. Hypothesin meam Tibi visam credo, qua nonnullis viris doctis compendiose satis intimas phaenomenorum naturae causas complexus videor. Certe Clariss. Wallisius transmisso mihi judicio suo de ea liberaliter admodum judicavit, et quidam vir egregie in his quoque studiis doctus scripsit, nullam se legisse, quae satisfaceret magis.

Legi Physicam Gallicam de Monsieur de Rohaut, elegantiam in ea agnosco, in summa tamen a Cartesio vix abit. Praga mihi nuper scriptum est, editas illic esse observationes novissimorum Cometarum, a Patribus Societatis in Indiis factas. In Gallia Doctor quidam Sorbonicus Philosophiam Cartesii impugnaverat, aut potius recentiorum in universum, et in ea Arnaldum: sed suppressa sunt exempla ab auctore ipso, nunc praesertim cum Arnaldi plurimum aucta sit Auctoritas, ex quo nepos ex fratre Mr. de Pomponne in Lyonnaei locum a Rege electus est. Audio Te, vir Clariss. Academicorum Lynceorum, sive Historiam, sive Observationes ex Italico vertere. Clariss. Screta Schafhusanus, Juvenis inprimis doctus, ut nuper ad me scribebatur, statuerat vertere Experimenta Florentina. Mitto ecce schedulam, quam vides, quam ideo inprimi curavi, ut de ea re cum amicis et curiosis communicare possem liberius. Quare Judicio Tuo nihil mihi accidet gratius. Illud etiam vehementer rogo, ut, si rescribere dignabere, nova nonnulla literaria, quae Tibi numquam desunt, addas. Quod restat, vale faveque.

Francofurti 5 Oct. styl. n. 1671.

P. S. Expone aliquando, si placet, quo sint loco posthuma Jungiana, quae prodire omnia publice interest.