Series II Band 1 · No. 78.
JEAN BERTHET FĂR LEIBNIZ
[1. Oktober 1671.] [158a.]
Experimentum P. Grandamici in eo verum est quod asserit Magnetis rotundi sive terrellae partem aliquam semper ita dispositum iri ut respiciat eandem plagam v. g. hic Parisiis. Sed falsum est in alia regione v. g. Constantinopoli eundem magnetem respecturum alias coeli plagas. Neque P. Grandamicus inde colligere potest quod demonstraturum se pollicebatur. Nam virtus magnetica praecise dirigitur ad polos, nec ullam habet connexionem cum oriente vel occidente ad quae terrella est indifferens. Ratio autem quare quaedam pars terrellae semper respiciat orientem et occidentem inde provenit quod nullus magnes est purus. Cum ergo plus magnetis et minus heterogeneae materiae reperiatur in aliqua parte terrellae illa tendit ad septentrionem unde partes distantes 90 gradibus componunt se necessario haec ad orientem haec ad occidentem et hoc ubique continget. Imo si terrella projiciatur in aquam semper vasi fundum ea sui parte tanget quae plus in se habet puri magnetis. Ergo quies telluris male inde concludebatur a P. Grandamico qui vivit adhuc natus annos 86 nec potest a sua sententia dimoveri senex optimus quanvis a doctis respuatur.
Pour M. Leibnitius.