Series II Band 1 · No. 80.
LEIBNIZ AN BARUCH DE SPINOZA
Frankfurt, 5. Oktober 1671. [89.]
Illustri et Clarissimo Viro B. d. S. Gottfredus Leibnitius.
Illustris et Amplissime Vir,
Inter caeteras laudes Tuas quas fama publicavit, etiam insignem rei Opticae peritiam esse intelligo. Quae res efficit, ut qualemcunque conatum meum ad Te destinare voluerim, quo meliorem in hoc studiorum genere censorem non temere reperero. Schedulam hanc quam mitto, ac Notitiam Opticae promotae inscripsi, ideo publicavi, ut commodius possem communicare cum amicis aut curiosis. Audio et Amplissimum Huddenium in eodem genere florere, nec dubito Tibi cognitissimum esse. Unde si hujus quoque judicium et favorem mihi impetraveris, beneficium mirifice auxeris.
Schedula ipsa, quid rei sit, satis explicat.
Credo ad manus tuas pervenisse Prodromum Francisci Lanae Soc. Jes. Italice scriptum,
ubi Dioptrica quoque nonnulla insignia proponit; sed et Joh. Ottius Helvetius juvenis in his
rebus pereruditus, publicavit Cogitationes Physico-Mechanicas de Visione, in quibus partim
machinam quandam poliendis omnis generis vitris simplicem admodum et universalem pollicetur,
partim ait se reperisse modum quendam colligendi omnes radios ab omnibus objecti
punctis venientes, in totidem alia puncta respondentia. Sed tantum in certa distantia, figuraque
objecti.
Caeterum id quod a me propositum est, huc redit, non ut omnes omnium punctorum
radii recolligantur, id enim in qualibet objecti distantia aut figura, quantum hactenus cognitum
sit, impossibile est; sed ut aeque colligantur radii punctorum extra axem opticum, ac in axe
optico, ac proinde aperturae vitrorum salva distincta visione, possint fieri quantaecunque. Sed
haec acutissimo judicio Tuo stabunt. Vale faveque,
Vir Amplissime, Cultori sedulo Gottfredo Guilielmo Leibnitio, J.U.D.
Francofurti 5. Octobr. styl. nov. 1671. et Consil. Mogunt.
P. S. Si qua me responsione dignabere, curabit eam spero non illubenter Nobilmus Diemerbroeckius JCtus. Puto visam Tibi Hypothesin meam Physicam novam; sin minus, mittam.
A Monsieur Monsieur Spinosa Medecin tres celebre et philosophe tres profond à Amsterdam. par couvert.