Series II Band 1 · No. 76.
LEIBNIZ AN PETER LAMBECK
[August 1671.]
Illustris
Redeo ad Te quoties ad Caesarem. Ad Caesarem vero quoties subnascitur aliquid, quod non dignum quidem majestate ejus, quid enim tale in me cadat, at honori tamen et auspiciis debitum videri possit. Cum enim nuper Emmo Electori Moguntino ostendissem progressum operis nostri quod ad emendandam Jurisprudentiam, quousque in hominum privatorum potestate est, suscepimus, visa res est tanto Principi eousque jam provecta ut Sacrae Caesareae Majestati Domino nostro omnium Clementissimo proponi possit, imo debeat; pollicitus est liberalissime commendationem suam, jussitque jam jam Moguntia Herbipolin abiturus transmitti sibi isthuc libellum memorialem ad Caesarem, inde sua commendatione munitiorem ad vos iturum: addidit etiam (quanquam hoc jam tum facturus eram) ut ad Te scriberem, quem tuo merito magni facit. Ego de instituto nunc quidem nihil ad Te amplius, sic satis enim dilucide in ipso libello memoriali expositum, partim etiam Tibi dudum cognitum est, nisi quod egregii passim viri Germani pariter exterique literis partim ad Clmum Lasserum partim ad me datis, non judicia tantum benigna tulere, sed et crebros stimulos admovere.
Addam potius nonnulla, de aliis quibusdam curis meis quibus Juris studium interstinguo,
suetus mutatione laborum uti pro quiete. Ac inprimis rerum mathematicarum ac naturalium
perquisitione delector valde, tum quod solidis quibusdam ac minime umbraticis notionibus
animum implent, tum quod deprehendi non raro incognita hactenus, generi tamen humano
profutura solent. Ea fini novis libris experimentisque invigilo, cum egregiis passim viris, in
Italia RR. PP. Kirchero et Lana, in Germania Gerickio, Conringio, Reinh. Blumio, Ludolpho,
Strauchio, Thomasio, Weigelio, Kochańskio S.J., Mauritio, Boeclero, Bosio, Nitschio, aliisque
compluribus, in Gallia Carcavio Bibliothecario Regio, Ferrando aliisque, in Anglia Oldenburgio
Soc. Reg. Secretario, et Wallisio, ut in Batavis Graevium, Velthusium et Diemerbrockium,
in Dania Beringium non memorem, commercium literarum colo, a quorum plerisque literas nec
exiguas nec raras, subinde accipio. Excogitavi quin etiam Hypothesin quandam physicam
novam, quae ex unico quodam universali motu in globo nostro supposito, nec Tychonicis nec
Copernicanis aspernando pleraque naturae phaenomena singulari simplicitate repetit. Suppono
enim subtilissimum aetherem, corporibus mundanis interfusum, gravitatis expertem (aëre,
quippe qui crassus est et ponderari potest, subtiliorem) cum luce diurna quotidie ferri circa
globum telluris (quod perinde evenit sive sol sive tellus moveatur). Ex hoc motu satis forti
quippe qui 24 horis tot miliaria absolvit, sequi statim tria potissima naturae phaenomena:
Gravitatem, Elaterium et verticitatem magnetis, Gewicht, Feder, und Compaß. Nam aether
subtilissimus illa celerrima ventilatione res crassas interspersas, subtilium motui se accommodare
motui ineptas, eumque proinde turbantes, aut disjicit quantumque potest admovet
subtilitati suae (: hinc vis Elastica seu restitutoria tum compressorum, tum (quia tensio unius
est compressio alterius) tensorum, ut cum primum possunt sublato impedimento, totius velut
aetheris nisu, ac proinde vi maxima restituantur in statum priorem :), aut si disjicere non possit,
aut non ultra iri, quoties scilicet fluxu quodam intestino ac velut fusione vitraria ab ipso aethere
in tellurem resistentem agente, orta, in bullas quasdam, filamenta, aliave vasa firmantur, nec ab
externa tantum vi compressa sunt, dejicit in eum locum, ubi minus turbatur circulatio, seu
potius facilius turbationem patitur, quia et ibi minus fortis est, id est versus centrum, hinc
Gravitas. Si vero aliqua nec disjici nec dejici possint, verti tamen facile huc illuc circa
centrum medium, atque ita aetheris motui ab oriente in occidentem tendenti sese opponant, tunc
ab eo collocantur in eum statum, in quo omnium minime se orienti opponunt, et quasi in
aequilibrio tenentur, inter septentrionem nimirum et meridiem, hinc directio magnetica, in aliis
quoque rebus, sed in magnete potissimum et ferro prae aliis rebus conspicua, peculiari sine
dubio partium pororumque textura (quemadmodum vitrum magis, quam alia opaca etiam
tenuiora lucis capax) aetheris eum in fodina utique jam tum ab ortu penetrantis motu ita
formata, ut certae partes constanter in mundi plagas certas dirigantur.
Ex hac jam Hypothesi pene omnia naturae phaenomena deduco, motus maris et ventorum
status, causas lucis et colorum, frigoris, caloris, duritiei et variorum cohaerentiae graduum,
experientiae Hydrargyri per Torricellium vel Valerianum M. repertae, sclopeti ventanei, et
experimenti Magdeburgici, in quorum altero vas aërem nimium cum potest ejicit, altero
exhaustum vi etiam majore resorbet. Quod ex hac aetheris circulatione compressa rursus
disjiciente (exhausto autem uno aliud compressum sit necesse est) evenire ostendo, et hinc pene
omnium mirabilium naturae actionum, deflagrationum, fermentationum, displosionum, reactionum,
solutionum, praecipitationum, et inprimis pugnae inter ignem et aquam, ^&.su
Haec mea Hypothesis clara satis, et facilis et universalis, majore quam sperabam applausu ab exteris recepta est. Quidam magnae famae experientiaeque vir exerte mihi scripsit, nullam unquam se legisse verisimiliorem. In Anglia Societas Regia, ita scribente mihi Clmo Oldenburgio, recudi jussit, qui et judicia quaedam admodum benigna nec tantum generali quadam caeremonia potius quam censura defungentia, sed ad particulares approbandi causas descendentia transmisit. Quemadmodum etiam non nullas objectiones placidas accepi, iisque respondi.
Vides quales soleant esse curae meae pomeridianae. Quibus hoc unum addo, ut appareat esse, quae non subsistant tantum intra speculationes, nimirum reperisse me rationem quandam mirabilem, universalem, terrestribus aeque ac coelestibus applicabilem, metiendi ex una statione certius etiam longiusque quam ex duabus imo 100. Id est, ut oculo licet immoto manente, certa ratione nosse possim objectum, dummodo videre possim, etsi ignorem quanta sit ejus vera magnitudo, item ut simul inveniam etiam quanta sit res, etiamsi non aliunde praenoverim distantiam, adeo ut ad Saturnum usque methodus mea, si non et in fixis, adhiberi possit, cum tamen vulgaris ex duabus stationibus per parallaxes aegre ultra Lunam fida sit. Quanta autem hujus inventi utilitas sit in terra, res ipsa clamat, cum non semper stationes pro lubitu eligere sit in potestate. Sunt et alia suo tempore futura maturiora, sed hoc, quia aliquot egregiis mathematicis obtuli, qui paralogismum non reperere, credo non omnino irritum fore, ac proinde ubi elaboravero, has inventorum meorum primitias Sac. Caes. Maj. aliquando inscribam, praesertim si favore tuo aditus ad eam nugis meis sternatur, spesque Caesareae gratiae non inanis ostendatur. Et posse Te prodesse constat Vir Amplme, et velle credo. Nec despero quin tua quoque commendatione intercedente effici possit, ut Sac. Caesarea Majestas annua aliqua liberalitate studium hominis publico sese impendentis faveat. Nam aliquot vocationes ad Academias aulasque, satis honestas, declinavi, ut coepta constantius persequi possem. Gratum me et beneficii memorem fore nunc sola verba habeo quibus tester. Indolem meam ab omni fuco alienam Amplmi Viri Linckerus et Gudenus Tibi testabuntur. Vale, Vir Illustris et Amplme, et quod Te facere non dubito fave
Clienti Tuo G. G. L. L.