Series II Band 1 · No. 74.

LEIBNIZ AN PIERRE DE CARCAVY

17. August 1671. [70.88.]

Latin

In Am Kopf der Seite von Leibniz' Hand: Ad Carcavium 17. Aug. 1671 Hypothesi mea haec potissimum me praestitisse spero:

In theoria motus abstracti*, evolutum compositionis continui labyrinthum, fund.* ~~praedemonst. 1.-5. fund. 18.; demonstrationem veritatis Geometricae indivisibilium Cavalerii, fund. 5., quae hactenus ideo tantum probata est ad Hypotheseos cujusdam instar, quod~~ ~~multa vera, nihil absurdi, ex ea recte usurpata, deduci possit; veram naturam conatus, ~~fund. 6.-15.; primam et intimam rationem cohaesionis seu firmitatis geometrica certitudine confectam, *fund. 15. 16. theor. 17.; verum discrimen mentis a corpore hactenus intactum, fund. 17.*; examen aequalitatis jactatae inter angulum incidentiae et reflexionis, th. 7.; constructionem ~~physicam id est exactam simul et realem rerum geometricarum, in problem.; ex meris motibus rectis efficere curvum et contra, probl. 6. 7.; ex meris corporibus rectilineis efficere cylindrum, conum, sphaeram, probl. 17. 18. 19.; corpora sectionum conicarum efficere,~~ ~~~~probl. 20.~~; datum motum continue accelerare ac retardare, probl. 24. 25.

~~In Theoria motus concreti*, demonstrationem motus terrae, hactenus a nullo datam,* *nullo effugio evitabilem, §. 2.; rationem ex qua videtur sequi solem non luxisse ab aeterno,~~ ~~~~§. 5. 12.; originem bullarum seu globorum particulari gyratione firmatorum, omnis consistentiae et specierum fundamentum, §. 7.; originem perpetuae mutationis: generationis, corruptionis, ~~incrementi et decrementi alterationisque in rebus, a bullitione seu fluxu quodam insensibili ab aetheris motu oriundo, nascentium, coalescentium, dissilientium, evanescentium continuo bullarum repetitam, §. 11.; causam motuum maris statorum universalium, §. 13.;~~ vitri, §. 14.; gravitatis et incrementi motus gravium, § 16. 17. 18.; reflexionis angulus cur in motibus sensibilibus angulo incidentiae aequalis, §. 22.; reflexionis et refractionis regulas esse ab Elaterio, ibid.; ab eodem vibrationem penduli et chordae, et vibrationum isochronismos, ~~~~§. 23.; cur motus violentus ad vestigium quoddam crescat, inde rursus decrescat, ibid.; ~~Experimenti Magdeburgici rationem a gravitate simul et elaterio aëris, §. 26.; sclopeti ventanei ab Elaterio; gravitatis simul et Elaterii ab aetheris circulatione, §. 27.; Hypothesin de~~ differentiis colorum, §. 31.; Vaporum seu exhalationum ex terra sursum, indeque fontium, mineralium, plantarum, meteororum rationem, §. 28. 29.; causam frigoris ex angiportuum analogia, §. 34.; causam potissimorum phaenomenorum magnetis* a duplici atmosphaerae motu, uno in aequatore et parallelis, altero in meridianis, §. 34.; causam attractionis magneticae et electricae, §. 35.; principia chemica activa seu utilia esse tantum duo, 37. 38. gradu rursus variantia; nihil repugnare mundos in mundis in infinitum, 43.; veras acidi et alcali ~~definitiones effectusque ad mechanica principia revocatos, 45.; de gradibus acidi et alcali, ~~50. 52.*; de certo quodam eoque compendiosissimo fundamento methodi medendi, 53.; de motu musculorum, 57. fin.; explicationem glomerabilitatis per annulos, tensionis per embolos, lacrymarum vitri, ventorum, §. 59.; Spiritus mundi, liquoris alcahest, veneni et tincturae, §. 60.