Series II Band 1 · No. 73.

HEINRICH OLDENBURG AN LEIBNIZ

London, 5. (15.) August 1671. [68.81.]

Latin

Amplisse Vir,

Ante paucos dies Studioso cuidam Francofurtensi, Hamburgum hinc velificaturo, literas ad Te datas commisi, satis, ut puto, prolixas, quas Tibi rite traditas jam esse dubitare nolim. Continent illae, quid philosophorum nostratium nonnulli de Hypothesi tua sentiant, quidque Ego de eadem in Transactionibus philosophicis commemorandum duxerim. Supersunt nonnulla in literis tuis novissime ad me datis, quibus responsum debeo, quod tamen cum paratum necdum habeam, in aliud tempus differre cogor. Interim dimittere harum gerulum nobilissimum haud potui, quin Te salutarem, simul et fidem facerem, me reliqua, quae de me exspectas, quamprimum fieri id poterit, confecturum. Caeterum cum eximius Helmontius, affectu mihi conjunctissimus, propediem ad nos sit reversurus, poteris, si placet, ipsi tuto committere, quaecunque forsan mihi scribenda vel communicanda occurrerint.

In novissimo Nundinarum Francofurtensium Catalogo unus alterve liber juridicus occurrit, quorum tituli singulare quid spondere videntur. Sunt illi quidem, Strykii Tractatus de Jure Sensuum, et Gutherii Tractatus de Jure Manium. Siquidem libros hos lectu dignos judicaveris, ut mihi hac occasione transmittas, rogo, operam daturo, ut quibusdam authoribus hinc tibi mittendis beneficium rependam. Vale, et raptim ex nimia festinatione scribenti ignosce Tibi Addictissimo

Londini d. 5. Augusti 1671. H. Oldenburg.

Clarisso et Amplisso Viro, Dⁿo Gothofredo Guilielmo Leibnitio J.U.D. et Consiliario Moguntino. Maintz.