Series II Band 1 · No. 72a.
LEIBNIZ AN JOHANN ALBRECHT PORTNER
6. August 1671.
Ex literis ad Joh. Alb. Portnerum S. Caesareae Majest. Consiliarium Aulicum. 6. Aug. 1671.
Constat duplici malo Jurisprudentiam laborare summatim, altero juris, altero facti seu executionis. Executio seu ratio perveniendi ad fructum juris sui partim in scientia, partim in potentia, partim in voluntate executionis difficultatem patitur. Potentiam ac velut pondus executori dare ad Reipublicae summam pertinet (neque ergo perniciosis privatorum nugis deterendum est), voluntatem justitiamque largiri ad Deum, scientiae tantum atque instructioni Judicis subvenire ad privatos. Subvenietur ei ordine Judiciorum ita formato, ut celeritas securitati, quoad ejus fieri possit misceatur, ut in medendo; finiaturque lis tanta promtitudine quanta cum veritatis sedula indagatione consistere potest. Hoc efficietur, si qua arte impediri potest, ne liceat idem bis dicere, ad rem pertinentia tacere, aliena afferre, urgenda differre, qua de re meditata sunt nonnulla efficaciae non vulgaris, caeterum emendatoribus litium pene omnibus hactenus intacta. Sed de his disserere non est praesentis instituti. Veniamus ad rationem non indagandi facti, in quo perpetuam sibi infallibilitatem polliceri impossibile est, sed constituendi juris ex Hypothesi facti, in quo genere certum est, esse in humana potestate non falli; suppetereque humanae menti velut normas quasdam circinosque cogitationum directores, modo artem utendi haberemus, aut potius adhiberemus. Interea quid vulgarius quam omni facti quaestione, quousque possibile est discussa, cum neque testes amplius, neque documenta produci possunt, debentve, litem tamen per annorum decades extendi, quae recta methodo adhibita, constitutisque elementis Juris brevis et certi, poterat ut parcissime dicam, totidem diebus finiri. Separemus statuum immediatorumque Imperii controversias, unde saepe publica quies pendet, largiamurque illis vivacitatem non paulo majorem, at tot miseros in ruinam dari, ad desperationem adigi, exui bonis ac saepe vita famaque, hac litium immortalitate pene mortifera, id vero indignum miserandumque est. Mittamus nunc quicquid ad Imperium in commune pertinet, attamen principum interest haereditarias ditiones florere evellique hanc velut radicem tot miseriarum: idque maxime Caesaris refert, cujus exemplum omnibus pro mandato est. Augustus El. Saxionae constituta quadam compendiosiore judiciorum forma, quam passim habebatur, tum definitis quibusdam quaestionibus quotidianis per interpretum dissensiones forum distrahentibus, plurimum fructus suis, sibi gloriam immortalem peperit. Ostentant vicini nostri duos Regum suorum nominibus appellatos Codices Henriceum et Ludoviceum, quorum posterior recentissimus non pauca habet praeclare constituta circa contrahendas lites. Sed arcem rei hactenus invasit nemo, id est qui Elementa Juris brevis pariter et certi constitueret, nullus fuit. Cum tamen sint in rerum natura paucae quaedam regulae aequitatis, quas tenere facillimum: applicare praescripta semel methodo non impeditum. Has separatim demonstratas dare certum est non minore quam quae in mathematicis lucet, claritate (fuit enim tempus cum a me in his quoque studiis non perfunctorie opera poneretur), brevitate vero minore quam quae credi potest.
Haec juris naturalis Elementa, sic enim nominabuntur, animam quandam Jurisprudentiae
continent. Corpus ipsum aliunde petendum est. Impossibile enim est solo naturali jure Rempublicam
regi: accedere necesse est derivatas tamen ex illis fontibus Leges Civiles, quibus
formae illae ac velut Ideae materiae pro artificis pariter et subjecti capacitate introducantur. Has
qualescunque sint tueri privatorum est, sequi judicum ac Jurisconsultorum, sed brevitate pariter
et claritate opus est. Interest enim Reipublicae qualicunque potius jure, quam incerto id est
nullo regi, majus ab obscuritate legum quam iniquitate periculum est. Possunt enim fere etiam
iniquae caveri: nebulosas aut in infinitum extensas, quis videat vitetve. Porro ipsa prolixitas non
minus quam obscuritas incertitudinis causa est. Nam etsi omnia clare definita essent, nec sibi
invicem irreconciliabiliter tam saepe occurrerent, impossibile tamen est in tanta vastitate, quod
scitu opus est, in promtu esse. Cum autem Leges Romanas constet ipsa mole terribiles, lacunis
inaequales, obscuritatibus asperas, contradictionibus velut aculeatas esse, et tamen sine summa
perturbatione gradu dejici nequeant, hoc unum restat, ut in nucleum quendam ut sic dicam
concentrentur. Qui denuo superfusus reliquam molem in corpus paulo nobilius lucidiusque
tingat. Id ergo consilium est elementa Juris Romani ea simul brevitate et efficacia complecti, ut
haec qui teneat, caetera omnia manifesta consequentia inde derivare possit. Vix minima legum
pars est, pleraeque meditationes, philosophemata, consequentias ex Legibus ductas, verborum
interpretationes, responsa aut rescripta certis casibus accommodata continent. Hujus ergo tam
immensi corporis essentiam elicere, hoc opus, hic labor est; hic exercentur inanes artificum
curae, nisi major agat Deus atque opera ad majora remittat, nisi vela ventis impleant Dii maris
ac terrae, id est principes, quos Deus sibi ut autoritate, ita et sapientia, bonique universalis cura
proximos voluit. Princeps Principum Imperator, idem vindex interpresque Romani juris, et ut
Ecclesiae universalis Advocatus, ita juris communis custos: ad cujus gloriam pertinet, quicquid
nitoris accedet Romano juri. Neque vero intra verba conatusque stamus. Praeformata quaedam
maximo labore tabula est, etsi rudior initio, continuaque inter decursum operis politura
limanda, eousque perducta tamen, ut solo ejus conspectu, positorumque in ea fundamentorum
Combinatione definiri multa casuum millia possint, quale quiddam publice extare non memini.
Huic eodem ordine Nucleus ipsarum Legum verbis contextus, quae suis quaeque regulis
respondent, subjicietur, ne quis de Regulis dubitare possit. Quantae molestiae sit percurrere
Leges universas, contrahere in regulas paucas, reducere ad rationes suas, disponere methodo
rationali, aestimari facilius quam scribi potest. Et tamen dicere ausim, nuclei tertiam, negotii
universi dimidiam partem peractam esse. Sequetur suo tempore Legum omnium dispositio, et
ad rationes unde pendent revocatio, eodem scilicet ordine qui regularum nucleique est. Cum
enim ex una saepe regula nostra aliquot Legum centurias pendere constiterit, ei subjici claritatis,
brevitatis rationisque [bricht ab]