Series II Band 1 · No. 68a.
FRANCESCO DE LANA AN LEIBNIZ
[Rom, Juni 1671.] [93.]
Illmo et Excmo Dⁿo Dⁿo Gottfredo Guilielmo Leibnitio
J.U. Doct. et Consil. Mag. Francus Lana Soc. Jesu. S.P.D.
Nihil mihi magis ex voto accidere potuisse pro certo habeat Illma Domtio Vra quam hujusmodi occasionem nancisci, qua possim animum maxima tibi benevolentia devinctum testari, acutissimum ingenium tuum admirari, et plurimum ex maximo licet minimae molis libello in rerum naturalium scientia proficere. Statim ac illum accepi, attentissime ingeniosissimam, qua passim refertus doctrinam meditari coepi, ac liquidissima voluptate perfusus est animus adeo, ut plurimum somni (tempus erat nocturnae quieti destinatum) sensibus alioquin defatigatis jucundissime subtraxerim: nimirum perspicax et acerrimum ingenium tuum genio meo tanta respondebat conformitate, ut nullum unquam auctorem legerim, vel audiverim, ingenue fateor, quocum opinionibus magis consentiam; Et quamvis nullam adhuc hypothesim determinaverim, totusque nunc sim in captandis experimentis in omni rerum naturalium genere, quibus deinde aliquam hypothesim stabilire possim, iisdem non repugnantem; tua tamen mihi maxime arridet, cum per illam summa rerum capita facile explicentur.
Itaque antequam opus a me promissum in prodromo, in lucem edam, vel saltem aliquam
ejus partem, quam jam in promptu habeo, decrevi prius aliqua principia experimentis firmare,
ex quibus caetera deducantur. Interim ne otiari videar libellum fortasse typis mandabo, in quo
nova quaedam inventa longitudinis nauticae proponam examinanda. Transmutationem
Quod refers de machina hydraulica aquam ejaculante, sine dubio fit per compressionem,
et hujus specimen aliquod vidi, ni fallor, in magia naturali P. Gaspari Schotti; robustae tamen
vires requiruntur; sed debiles etiam machinamento aliquo roborari posse quid vetat, ut sic
compressio valida fieri possit a puero. Idem auctor lib. 6. cap. 3. Technicae exhibet navim quae
quolibet vento etiam contrario provehi possit, quae tamen non caret difficultate; an ea quam
memoras hujusmodi sit libenter noscerem. Distantias autem, seu altitudines metiri geometrice
unica statione reputo omnino impossibile; non ita Physice v.g. per mensuram temporis
quo propagatur sonus ab uno loco ad alium; vel quo cadit grave a data altitudine; vel etiam
geometrico-optice per speculum etc. Caeterum multo majora a te expectamus; ex Hypothesi
enim, velut ex ungue Leonem, conjicere licuit acutissimum ingenium tuum, sapientiam, eruditionem;
adeo ut exclamare cogar, et antiquum illud repetere: Talis cum sis, utinam noster
esses. Vale, meque famulorum maxime tibi devotorum numero adscribe.
Nobili Clarmo et Consultmo Dⁿo Gottfredo Guilielmo Leibnitio U. J. Doctori, et Consiliario Moguntino, Dⁿo mihi plurimum Observdo. Moguntiam.