ADAM ADAMANDUS KOCHAŃSKI AN LEIBNIZ
Prag, 1. Juli 1671. [22.91.]
Facsimile: PDF at uni-muenster.de
Nobili, Clarmo, et Consultisso Viro,
D. Gottfredo Guilielmo Leibnitio, U. J. Doctori. Consilo Mogⁿo etc.
Adamus Adamandus Kochanski e Socte Jesu φιλομαθὴς S. P. D.
Praga Kal. Quintil. MDCLXXI.
Quanto
Hypothesin Tuam Cosmosophicam centenis Hecatombis censerem dignissimam, si quam simplex et universalis esse videtur, tam facile quoque pleneque Phaenomenis omnibus Universi faceret satis. Id si fortasse necdum assecutus es, ut assequare porro, curis posterioribus, quae solent esse sapientiores, adnitaris, etiam atque etiam oro, et ne ultimam manum subtrahas aut differas, ipsemet ego hortabor, stimulabo. Hinc etsi meum de ea judicium non exquisivisses, quod tamen facis perhumaniter, egomet ultro me Tibi importune ingessissem; non contradicendi studio, a quo sum alienissimus, sed solius veritatis amore, quae vix unquam tota simul in apricum educitur, nisi censoriis obelis acriter exstimulata Latibulum deserere cogatur. Paucula itaque haec, quae nunc Hypothesi Tuae magis dilucidandae, et perficiendae opponam, affectu qui Philalethen decet, accipe, et ubi tecum perpenderis, difficultatum solutionem mihi indigitare ne graveris, oro.
Primum est quod me suspensum tenet, quinam ex Aetheris aut Lucis circa molem Terraqua-eream conversione, Naturales Gravium motiones εὐτάκτως explicari queant: Cum enim Lux illa circa Mundanum, et ipsius Telluris axem circumducatur, ejus circulatio crassiorum interpositu turbata, deprimet ea versus locum, ubi tardior, aut nullus est aetheris motus; hoc autem totum habetur in tota longitudine Axis mundani; adeoque Tellus formaretur potius in Cylindrum quendam per Axem mundi incedentem, et non in Sphaeram, cujus figura, sive tumor in partibus aequatori adjacentibus, turbandae illi circulationi est aptior, non item Cylindrica: Immo si Natura Lucis attendatur, cum haec fortius pulset medium Axis, quam partes Polis viciniores, ad has potius depelleret obstantia sibi corpora crassiora, et non ad medium sive Centrum Orbis nostri.
Quodsi dicatur, Declinatione Lucis ab Aequatore versus Tropicos, massam crassiorum in Sphaeram, vel Sphaeroidem tornatam esse, quanquam hoc quoque difficultatibus suis non carebit, Actualis certe gravium descensus ad idem punctum collimantium, sive Lux ab Aequatore, sive a Tropicis profluat, non video quomodo tribui possit Luci ea deprimenti; maxime vero in partibus Terrae subpolaribus, aut circumpolaribus ubi Gravia versus Axem mundanum via multo breviori, quam ad Centrum Telluris pellerentur.
Insuper Velocitas Gravium descendentium per spatia composita in ratione Quadratorum Temporis, non video quomodo tribui possit Lucis, aut Aetheris impulsui, si nempe fiat intra Puteum opacum, profundum, et in solidissima quadam densissimaque Rupe excisum; in hoc enim Circulatio Aetheris turbata vastae rupis interpositu, concipi nequit ferri motu concentrico ad motum aetheris sublimioris et impedimento liberi. Et haec circa Motum Gravium obiter, ut primo occurrerunt.
Circa Directiones Magneticorum Corporum hac difficultate mihi laborare videtur Hypothesis. Demus enim Acum Magneticam aequalium brachiorum sese ad Polos convertere debere, ne se torrenti Aetheris ab Oriente in Occasum fluentis opponat; In Acu tamen inaequalium brachiorum, leges Mechanicae id prohibent, juxta quas Acus ista se disponet parte breviori contra torrentem, sive in Ortum, longiore vero in Occasum; analogia a legibus Aquae, et Aëris fluentis, ad Aetheris fluxum translata.
Sed de his hactenus. Habeo quidem quae dicere possem contra Propositiones nonnullas in Motu Abstracto, maxime in Fundamentis Praedemonstrabilibus at quia res est prolixior quam ut hac Epistola comprehendi possit, in aliud tempus differo, et ad alia Epistolae Tuae capita me converto.
Transmisi Epistolam Tuam Pri Franco Lana, cum parte Libelli; reliqua proximo Tabellioni
traditurus. Num quae P. Lana de transmutationibus Metallicis, deque Panacea ♁ⁿiali scribit,
Experientia probaverit, incompertum habeo; id mihi constat virum esse studiis hujusmodi ac
etiam Operationibus addictum: Scripsit is mihi nuper de Ephemeridibus Eruditorum Venetorum,
in haec verba. ─ Anche qui in Venezia s'è formata un' Academia di Virtuosi, de quali hò
ricevuto Inviti simili a quelli, che mi fà V. Rza: Et hanno introdotto i Giornali de Letterati, de'
quali ne sono già usciti alcuni, con alcune belle Curiosità; quali potrà procurare dal Libraro
Erici
E Patribus Nostris hic Pragae commorantibus alter typis dabit Decadem 2. de Ortu et Progressu Politicismi; est is P. Carolus Grobendoncq Flander, qui jam ante annos complures dederat primam, Opus ex actis Politicis in Sacro Codice recensitis collectum, et eruditis animadversionibus illustratum. Alter P. Balbinus Historiam Bohemiae jam praelo paratam habet: alius Theologiam Scholasticam compendio brevi traditam et per modum Thesium publica Disputatione pro more oppugnandam. Prodit etiam e Typographia Collegii nostri Tractatulus Astronomicus, in quo Observationes Cometarum Anni 1665 in Indiis habitae a quodam Pre Bohemo, accurate supputantur, et referuntur.
De Thoma Bonarte inquirenti, certi nihil innotescere potuit. Machinam Hydraulicam Werneri non vidi, ac ne quidem unquam de ea quidquam audivi; suspicor tamen ex iis quae de mira ejus efficacia percenses eam fundatam esse in una Machina jam vulgari satis, sed multiplicata; ejus enim ego prae reliquis Hydracon[ti]steriis vim eximiam perspexi: et credo me idem quod Wernerus cum ea praestiturum. Kircheri Latium nuperrime editum puto Te vidisse, sequetur Turris Babel, et Arca Noe: Ricciolium vix credo quidquam aliud scripturum, est enim jam prope senio confectus, et olim questus est mihi se continuis catarrhis salsis infestari: cuperem viro tanto vitam longissimam et robur Herculeum, Atlanteo validius. Grandamici Meridianus Universalis paralogizat, et in infidum Experimentum referendus est, prout mihi luculenter constat, et aliquando etiam manifestum faciam, cum aliis quae bono publico molior, etiam circa coordinandum Systema mundi. Cuperem plenius edoceri de successu moliminum Jo. Oltii, Wrenni, et Titelii circa Hyperbolica: Nam et ego a multis Annis excogitavi Machinam, qua in similibus figuris et quibuscunque elaborandis nil unquam praestantius excogitatum esse vidi. Theoria sane est Demonstrative certa, Praxim necdum tentavi, sed quamprimum licuerit Machinam ex Chalybe curabo et successum, quem felicissimum ominor, tentabo. Sed dic, oro, quinam tibi videatur modus in Praxi accuratissimus describendi in plano Hyperbolam, habeo complures sat idoneos, quidsi detur aliquis alius melior? Hypothesis Mutationum Declinationis Magneticae, quanquam a me visa non sit, accidit tamen mihi perquam mirabilis, et multarum consequentiarum, quas inter utinam sit aliqua quae Controversiam Copernicanos inter et Tychonicos dirimat; ego rem in hoc genere habeo efficacissimam, sed pariter Observationibus multis indiget, variis locis et temporibus factis, quarum tamen jam plurimae mihi suppetunt, ut et nonnulli ex eruditis Italis, qui in eandem mentem venit; cum tamen nunquam inter nos mediata vel immediata extiterit sensuum communicatio. Sed de his alias plenius et planius. De P. Nadasi num continuet Alegambium, nihil accepi, sed proximis inquiram Viennae. Controversia Theologica, Num Deus agat semper optimum, quam subtilis, tam prolixior est, quam ut hic tractari possit. Ego sentio Deum non semper ex infinitis possibilibus optimum eligere, videorque id multis instantiis probare posse ex serie Creaturarum in Universo desumptis, praeter rationes quae Metaphysice idipsum convincere videntur. Jus Romanum ad Leges Naturae revocatum, si praesertim quam compendiosissime id fiat, et a paucioribus Regulis sive Axiomatibus deducatur, plausum Orbis merebitur. Cogitabam ego quoque nonnunquam colligere omnes Terminos juris universim; ut ex horum combinatione omnes Casus possibiles in humana societate, deducantur, et quid in unoquoque varia jura statuant indicetur, ac denique ponantur in conspectum ea, quae adhuc sunt intacta et indicta. Sed quia haec res est alieni fori, et chori extra quem saltare nolo, utar aliquando, si Deus vitam dederit, hac industria in rebus Mathematicis, ut Inventa a Desideratis in conspectum veniant, et discriminentur. Perquam libenter viderem Tuam Dissertationem de Arte Combinatoria, curaboque Francofurto adferri proximis nundinis, si venalis prostet. Si adhuc unum Exemplar Hypotheseon Tuarum mihi esset ad manum, transmitterem illud Sermo Cardli Mediceo Florentiam, ut et Patavium Doctisso Carolo Rinaldinio, cujus Algebra Numerosa et Speciosa jam typis absoluta est, ut et De Compositione et Resolutione Mathematica etc. prout ab ipsomet Authore intelligo qui vellet operis hujus Exemplaria 100 circiter commutare cum aliis libris utilibus et qui in Italia distrahi possint. Exemplar unum Algebrae Tomis II continetur, pretium ejus est librarum Venetarum 50 quarum 16 conficiunt unum Ducatum, sive 2 Imperiales.
Ad extremum rogatum Te velim Nobilis et Clarme Vir ut frequentioribus Epistolarum tuarum beneficiis me beatiorem facias; quas via fortasse breviori per P. Rectorem Collegii Moguntini, vel Tyrocinii, vel ope Pris Maximiliani Habersac hominis ingeniosi, mihique cumprimis chari Pragam perferri curabis. Vale et tuo nomini addictum reciproco affectu prosequare.
Al Molt' Illre ed Eccellmo Sigre e Prone Colmo Il Sigr Godefrido Guilielmo Dottre e' Consigre di Sua Eminza. Mogonza.