LatinAmplisso et Consultisso Viro
Dⁿo Gothof. Guilielmo Leibnitio J.U.D.
et Consil. Mogunto. Henr. Oldenburg Sal.
Exhibita, prout jusseras, Regiae Societati Hypothesi tua Physica, nec non Motus Abstracti
Theoria, mox Illa, more suo, utrumque libellum, diversis vicibus, nonnullis e caetu suo Mathematicis
et Physicis evolvendum atque examinandum commendavit. Factum hic, quod fieri
assolet in ferenda de rebus extra Mathematicam evidentiam positis sententia: In diversas quippe
opiniones Philosophi illi abiere. Interim, qui favere sensis tuis omnium maxime videbatur, erat
Clarissus Wallisius, Geometriae Professor Savilianus Oxonii; cujus mentem, si placet, paucis, et
quidem primo de Hypothesi ipsa, sic accipe;
Legi semel atque iterum P.T.: iterum, quam impertiisti, Dn. Dn. Leibnitii Hypothesin novam, de qua opinionem meam
petitis. Authorem quod spectat, utut de nomine (quod memini) mihi ignotum prius,
aestimare tamen debeo, ut qui, in loco magno inter magna negotia positus, vacare tamen
potest liberae Philosophiae, et rerum causis investigandis, quique ad multa respexisse
videtur. Opus quod attinet, multa inibi P.T.: ibi reperio summa cum ratione dicta, et quibus Ego
plane assentior, ut quae sint sensis meis consona. Talia sunt, Debere Physicum ad mechanicas
rationes, P.T.: rationes, quoad ejus fieri quam fieri potest, omnia accommodare, §. 15. Nihil seipsum, ex P.T.: ex abstracti Motus rationibus, abstractis
*Motus rationibus, in lineam priorem restituere, etiam sublato impedimento, nisi accedat
nova vis*, §. P.T.: §. 22. 23. Omnia corpora sensibilia, saltem dura, esse Elastica; Atque, ab
Elatere oriri Reflexionem, §. P.T.: §. 21. 22. (Quae meis de Motu Hypothesibus, Transactionibus
Philosophicis P.T., am Rande: Num. 43. (v. Num. 43.) jam antehac insertis omnino congruunt, quaeque in Mechanicis
seu de Motu Tractatu fusius prosequor capp. P.T.: cap. 11. 13.) 11. et 12.) Item, Attoli gravia, non
metu vacui, sed propter Atmosphaerae aequilibrium, §. 25. Levitatem vero per accidens
tantum sequi ex Gravitate (gravioribus minus gravia sursum pellentibus) §. 24. Irruptionem
Aëris (sed et Aquae etc.) in vas exhaustum ob Aëris Gravitatem et Elaterem fieri,
§. 26. P.T.: 26. Nec non, Exhausti Item, Exhausti atque Distenti (ut loquitur) Effectus; unde Fermentationes, Deflagrationes,
et Displosionum omne genus, nempe displodente altero, quod alterum absorbet
(seu admittit potius) §. 27. 39. 40. Nam et haec etiam ab Elatere fiunt, P.T.: fiunt, in vel in Contento,
vel in Continente, vel utroque; illic, explicante se quod nimis fuerat compressum; hic,
contrahente se quod nimis fuerat P.T.: distentum fuerat; distentum: quippe utrovis modo, nedum utroque, fiet
irruptio vel explosio, dummodo locus sit, quo P.T.: quo recipi sine impedimento possit sine impedimento recipi possit quod
ejiciendum erit. P.T.: fuerit. Suntque haec plane consona traditis nostris Mechan. c. 14.
Sed et illud, Gravitatem in inferioribus oriri ex motu (vel pressu) superioris aetheris,
§. 13. 16. magna saltem verisimilitudine dicitur: quanquam enim Gravitatis causa (ut et
Elateris) tam sit in abscondito, ut mihi nondum usquequaque satisfactum sit quid in ea re
statuam, Naturae tamen phaenomena Pulsione quam Tractione felicius utplurimum explicantur.
Aliaque multa sunt, quae repetitu non est opus, quae magna verisimilitudine, si
non et certitudine, dicta judico; quaeque per se satis consistunt independenter ab aliis;
neque enim ita inter se sunt connexa omnia, ut uno vacillante caetera simul ruant.
De tota vero Hypothesi ne quid statim pronuntiem, id saltem facit, quod non sim
pronus Ego (in rebus saltem pure Physicis, non Mathematicis) assensum novis traditis
adhibere, donec vel Eruditorum sententiis in utramque partem ventilatis quid statuendum
sit rectius constet, vel ipsa sui evidentia (quod in Veris hypothesibus non raro fit) veritas
eluceat. Fundamentum Hypotheseos novae petit ex Abstracta sua motus Theoria (quam
necdum P.T.: non vidi, ut nec hujus Tractatus posteriora, quae passim citantur), P.T., am Rande: Prima enim vice nonnisi Hypotheseos hujus priorem partem, ad usque scil. p. 48, Author per literas transmiserat, sine Abstracta Motus Theoria. nempe, Quod
nulla sit cohaesio quiescentis, sed omnis consistentia seu cohaesio oriatur a motu, §. 7.
12. 34. (quod cum Guilielmi Neilii P.T.: Gulielmi Nelii dazu am Rande: Juvenis hic erat genio plane philosophico, e Societate Regia, praematura nuper morte nobis ereptus. nostri placitis coincidit). Contra vero, Honoratissus
Boylius P.T.: Boylius, cum aliis, Consistentiam Consistentiam in particularum quiete, et Fluiditatem in earundem
continuo motu, collocat. Alii, ad varias Atomorum figuras, hamatas
et varie implicitas, rem referunt. Neque Ego is sum, qui in tanta sententiarum
varietate me velim P.T.: vellem arbitrum interponere. Sed tempori res permittenda est et Doctorum in
utramque partem rationibus. Quippe, idem fere obtinet in novis Hypothesibus P.T.: Hypothesibus, quod in Oscillationibus Pendulorum; atque in
Pendulorum Oscillationibus; ubi, post crebras hinc inde factas P.T.: reciprocationes factas, reciprocationes, tandem in
perpendiculo fit quies. Id vidimus in Hypothesi Copernicana, quae utut fuerit
Veteribus cognita, tamdiu tamen jacuit P.T.: sepulta jacuit sepulta ut pro nova haberetur: Et quamvis optima
esset suffulta P.T.: ratione suffulta, ratione, non tamen statim obtinuit, sed a variis fuit variis modis impetita, et
acriter P.T.: acriter disceptata, donec disputata, donec tandem rationibus authoritati praevalentibus ita jam universim
admittitur, ut vix quispiam harum rerum gnarus de ea dubitet, nisi quibus Cardinalium
decretum praejudicio est: Et quanquam Tycho novam illius loco substituerit quae illi
aequipolleret, ea P.T.: tot tamen ea incommodis est onerata, tamen tot onerata est incommodis, ut existimandus videatur potius ad
frangendam invidiam id fecisse (quoniam Telluris motus ita Vulgi opinionibus horribilis
videbatur) quam quod Copernici Hypothesin ex animo repudiaverit. Idem dicendum de
Circulatione Sanguinis Harveana; quae utut optime stabilita P.T.: fuerit stabilita, fuerit et oculorum
ay̆tocíä comprobata, disceptata tamen fuit inter Londinenses Medicos viginti plus minus
annis, antequam in publicum prodiret; et ab aliis P.T.: aliis deinceps: Quae tamen post postea: Quae tamen deinceps post
maturam rei pensitationem (quod tempori dandum erat) ab omnibus ut indubitata recipitur.
Sic Galilaei Hypothesis (ob Antlias, aquam non ultra certam altitudinem attrahentes,
primum excogitata), quam Torricellius in graviori liquido adeoque magis tractabili promovit,
Aequilibrium Atmosphaerae pro Veterum Fuga Vacui substituens, non-nisi
post diutinas hinc inde disputationes eum apud Viros Doctos locum obtinuit quem jam
habet. Idem P.T.: Idem dicendum de de Jolivii nostri vasis Lymphaticis, ante multos annos Londinensibus
Medicis ab illo indicatis atque ab P.T.: ab eis admissis et approbatis; quae iisdem admissis et approbatis dicendum erit: Quae
tamen ita rationi consona reperta sunt et oculari inspectioni manifesta, ut tandem longo
post tempore inter alios aliquot acriter disputatum P.T.: disputaretur, sit, quis eorum primus Inventor
fuerit. P.T.: fuerit, etc. Idem in Idemque in hoc negotio, aliisque novis Hypothesibus exspectandum, quae nec
oculi inspectione nec certa demonstratione probari possunt, ut, si veris rationibus fundatae
sint, tandem, P.T.: tandem, sed non nisi quamvis non-nisi post velitationes utrinque factas, in libere philosophantium
animis locum obtinebunt, P.T.: obtineant; interea pendulae mansurae.
Secundo, Idem Wallisius de Theoria Motus Abstracti haec alio tempore multo parcius
respondet;
Accepi P.T.: Accepi nuperrime a Te transmissam transmissam D. Leibnitii Theoriam Motus Abstracti; de qua P.T.: qua judicium meum petitur. Duo etiam judicium
meum exspectatis: Duo autem sunt quae suadeant, ne illud praestem. Alterum, quod
res invidiosa videatur de aliorum scriptis censuram agere: Alterum, quod occupatisso
tempore huc advenerit, quo aegre P.T.: aegre vacavit semel tempus obtinuerim semel atque iterum attentius P.T.: attentius legendi, nedum
legendi, nedum omnia pensiculatius P.T.: pensiculatius considerare. Quoniam expendendi. Quoniam vero P.T.: vero Tu is expetis, haec id petitis, haec pauca
dicam. Multa scil. inibi contenta, Ego plane approbo, ut subtiliter et solide dicta, quaeque
virum curiosum et cogitabundum indicant. Si pauca sint quibus non statim assentiar,
ignoscet, spero, vir humanissimus. Et speciatim, fateor, mihi nondum satisfactum esse, ut,
primis saltem cogitationibus, statim assentiar, Cohaesionem omnem ex continuo celerique
sed inobservabili particularum motu fieri (quod ille Theoriae Motus Concreti fundamentum
ponit); uti nec pridem P.T.: pridem, cum mihi fiebat satis, cum, ante aliquot annos, similem quietis et
Cohaesionis causam assignaverit P.T.: assignaverat Nelius Neilius noster. Von Leibniz' Hand, am Rande: nota si quies est causa cohaesionis, omnis cohaesio est aequalis. Quid olim aliquando P.T.: aliquando futurum sit, post fiet, post rem
accuratius perpensam, nec dicere possum nec praevidere. Interim Ego ăpéxv, nec quicquam
in aliorum praejudicium pronuntio; quin liberum cuique sit, eam quam rationi magis
consentaneam judicaverit sententiam amplecti.
Hucusque Wallisius noster; qui forte rem totam a Te propositam, concesso ampliori otio,
penitius excutiet. Nelius ille, quem indigitat, vir adhuc juvenis, e Societate Regia, aetate juxta
ac ingenio florenti fatis nuper concessit. Is Anno 1667. sua de Principiis et Natura Motus
Cogitata primum Doctisso Wallisio et mihi, deinceps vero ipsi Societati Regiae exhibuerat,
prout in ejusdem Archivis consignata reperiuntur. Supponebat ille, Nullum quiescens habere
resistentiam ad Motum; et, duo corpora sibi invicem occurentia, ambo in concursus instanti a
motu desinere. Nullam ipse in mundo admittebat Reflexionem, statuens, nullam materiae
particulam posse retroagi quin prius moveri desineret; si vero denuo moveatur, a novo id
impulsu oriri, etc.
Caeterum, Vir Amplissime, morem gessi desiderio tuo, et pro commodiori distributione
Scriptum tuum hic recudendum tradidi. Hoc sane pacto, Doctorum quorumvis nostratium
sententias longe lateque explorabit, ab iisque forsan, ubi Tu necdum clare cernis, ampliorem
aliquam lucem faenerabitur. Tu interim valeas feliciter, et scientias Philosophicas pro virili
augere pergas. Dabam Londini d. 12. Junii 1671.
P. S. Jam ante aliquot septimanas transmittendos ad Te curavi libros, quos petieras.
Martinus noster, bibliopola Londinensis, commendavit eos Schultzio Hamburgensi; hic, Zunnero
Francofurtano. Tu operam dabis, si placet, ut quantocius resciscam, postquam tum illi libri,
tum hae literae ad manus tuas pervenerint; meminerisque inscriptionis solitae, nempe A Monsieur
Monsr Grubendol à Londres. Nil praeterea, nisi ut literae tuae rite curentur vel Amstelodamum
vel Antverpiam; inde enim tuto ad nos transferentur.
Si quid Parisienses de Tua Hypothesi et Motus Theoria censuerint, id nobis a Te communicatum
iri omnino confidimus.