Series II Band 1 · No. 67.

LEIBNIZ FÜR PIERRE DE CARCAVY

[22. Juni 1671.] [66.70.]

Latin

Illustris et Amplme Vir

Mirabere me Tibi unis literis bis scribere, sed ita faciendi ratio fuit. Nam exteriores illas apertas et Illmo Gravellio inspiciendas reliqui. Sed has velut ab alio scriptas claudi amicus jussit, cujus negotium propono. Negotium est maximi momenti dignumque cura tua, dignum attentione Summi Viri Colberti vestri, cui etiam non ignotum est. Dⁿus Kraft Germanus, Chymicus et Mechanicus in paucis eximius, et praeterea quod in eo genere rarum, prudens catus et probus, per Germaniam principibus curiosisque aestimatus, idemque itineribus in Indiam Occidentalem clarus, caeterum mihi in tanto licet experientiae discrimine, studiorum quadam similitudine familiaris; is inquam Kraftius quod vulgo jam a tanto tempore jactatum passimque etiam exiguis quibusdam speciminibus seu ut vocant probis, in magno tamen vel non succedentibus, vel ob impensas infructuosis, adumbratum est, mutationem ferri ~~in chalybem*, ad maximam perfectionem deduxit. Nam in magna copia chalybem parat, ipso* *communi artificium consensu certissimisque testimoniis meliorem nec duritie tantum longissime praecellentem, sed et tamen politurae quoque elaborationisque capacem. De fossili saepe vix decem virgae dant unam bonam, harum artificialium fallit vix ulla. Quanti autem momenti sit chalybs praesertim communi melior in Republica, quem recte ^%)/organon ŏrgánvn, omniumque belli pacisque artium instrumentum pene universale vocare liceat, nemo prudens non videt. Sed rem privatis auspiciis occipere ausus non est, in Germania praesertim, chalybis fodinas habente, exclamaturis non dominis tantum minerarum, sed et artificibus quibusdam et mercatoribus, quorum circuli turbarentur. Ita enim comparatum est in Germania, ut praeter alias causas conjecturatu faciles, tum vero ob opificum tribus legibus quibusdam saepe absurdis vinctas, bona consilia, si nova, aegre exitum sortiantur, quibus malis vos unius domini vigor facile absolvit.

Kraftio ergo aliquot abhinc annis ab Emmo Electore Moguntino in Galliam misso venit in mentem rem Excellentissimo Colberto proponere, cujus nota ubique in procuranda Reipublicae vestrae felicitate vigilantia cum maximo rerum pene omnium usu conjuncta, omnes facile, praeclara molientes, allicit. Praesertim cum cogitaret Galliam non tantum chalybis sic satis indigentem esse, sed et bona malaque sua egregie nosse; nec ad propositiones fructuosas surdam esse. Colbertus, non tantum negotium recte cepit, sed et omni favore prosecutus est: tractatum de transferenda in Galliam rei tam fructuosae tam longe alioquin petendae, officina; consensum in privilegii designationem quandam (project) liberalissime amplissimeque extensam:* *imo muneris Maximo Rege digni, quo nemo in egregiis minus parcus est, spes facta. Interea nescio quomodo sufflaminatum est negotium[,] Kraftio rerum Moguntinarum causa, incidente tum etiam Erphordiensi negotio, domum redire coacto, reque per absentiam ut solet, refrigescente praesertim cum deesset Kraftio certus aliquis, cum quo in Gallia commercium coleret, Amplmo Dⁿo du Fraisne, continuante quidem et sustentante causam, sed ut fieri solet itineribus et negotiis impedito interruptoque; Kraftio etiam (neque enim huic uni rei alligatus, aut rei familiaris necessitate obstrictus est) compluribus interim jucundis fructuosisve experimentis inventisque (quae hoc loco enumerare nihil attinet) tempus utiliter fallente. Sed cum interea Dn. du Fraisne ad vos novissime reversus reassumtam rem scriberet, et vero jam annus excesserit, ex quo aliunde oblatae sunt ejusdem negotii nomine conditiones valde speciosae, quas neque rejecit, ne utrinque excideret, neque accepit, quod rem maxime Gallia dignam, a Gallia optime prosequendam crederet: ideo putavit Kraftius moram omnem longiorem abrumpendam sibi esse. Scripsit igitur Amplmo Du Fraisnio responsionem decretoriam se jam tandem avide expectare: diutius in suspenso manere non posse. Cumque intelligeret nonnullam mihi Tecum, Vir illustris et Amplme notitiam intercedere, petiit ut primis ad Te literis hujus rei mentionem facerem, stipulatus tamen silentii fidem, neque enim nisi quorum autoritate ad exitum perduci debet, nosse necesse est. Sperat efficacius agi, quod duo separati urgeant. Quare si hujus rei causa cum Summo Viro Colberto vestro ages, non Kraftium tantum maximo beneficio Tibi obstringes, sed me quoque hac promtitudine humanitatis plurimum Tibi obligabis, praesertim si quam fieri maturrime potest, rescribere digneris literasque non Herbipolin nunc quidem ad Illmum Gravellium, id enim ambagiosum est, sed recta Moguntiam dirigas, modo literis mihi prius inscriptis obsignatisque hoc novum operculum circumdes: *A Monsieur Monsieur Lasser, Conseiller de Son Altesse Electorale de Mayence. à Mayence.* Ita enim certissime citissimeque ad me pervenient. Spero accepisse Te literas meas secundas, quas Dⁿo Lersnero juveni erudito Senatoris Francfurtensis filio ad Vos eunti credidi, iis inserueram Schedulam de re quadam non contemnenda, quam si accepisti legistique, rogo uti responso quod proxime expecto aliam schedulam schedulae illi respondentem inseras. Quod superest vale faveque et quamprimum rescribere dignare

Illustris et Amplme Vir, Cultori nominis famaeque Tuae devotissimo

G. G. Leibnitio.