Series II Band 1 · No. 65.

PIERRE DE CARCAVY AN LEIBNIZ

Paris, 20. Juni 1671. [61.66.]

Latin

Viro Clarisso D. Leibnitio. P. De Carcavy. S. P,

Libros quos mittis nondum accepi, eorum videndorum desiderio accendor eo potissimum nomine quod praeclarum opus a te elaboratum avide expecto. Qui apud nos libri prodeant tibi indicare supervacaneum, eos enim tibi apprime esse notos fidem faciunt tuae litterae, Rem porro gratam feceris si qui in Germania edentur mihi, ut coepisti, significaveris, et Illustrisso Abbati Gravellio detuleris, ut eos ad nos devehi curet.

Ad Von Ad machinam bis zum Schluß am Rande angestrichen. machinam tuam quod attinet, quam curiosam et utilem existimo, eam si ad nos mittere velis dabo operam ut Excellentisso Colberto innotescat, eamque nanciscar occasionem ut tua merita apud eum extollam, scilicet Effecta verbis praepollent praesertim apud eum qui plura facit quam dicit, nec dubito quin vir sagacissimus eam magni faciat, arcanum autem Religiosissime servabo, is enim sum qui tibi inservire etiam atque etiam exopto. Doctissimus Paschalius Mathematicarum olim peritissimus, jam a multis annis similem fere machinam invenit ex multis rotis compositam, cujus beneficio additionem et substractionem, proindeque alias Arithmeticae regulas conficere in promptu est; eam si non videris author sum ut videas. Interim vale Vir Clarissime, et rem literariam illustrare perge. Lutet. Par. die XXa Junii an. 1671.

A Monsieur Monsieur Libnits. Docteur en droit et coner de Son Altesse Electorale de

Mayence.