Series II Band 1 · No. 64.
LEIBNIZ AN HEINRICH OLDENBURG
Mainz, 8./18. Juni 1671. [57.68.]
Vir Amplisse,
Non dubito quin postremae meae literae, quibus residuum Hypotheseos meae, tum et festinata de abstracta motus theoria cogitata, ad Te recte pervenerint: Ex iis licebit, opinor, perspicere indolem sententiae meae, quanquam poliendae ejus perficiendaeque curam non abjecerim; neque enim adeo difficile erit, ubi otium suppetet, editis ineditisque meis amicorumque cogitatis experimentisque illustrare sententiam, ad explicanda omnia latissime patentem. Certe nihil est Experimentorum publice notorum, quae non ei, notabili harmoniae simplicissimae claritate, conciliare sperem. Omnes omnium gentium temporumque philosophi de Spiritu quodam Universali, seu Anima mundi disseruere, unde vita rebus ratione carentibus et motus: ne Aristotelis quidem loca desunt; at qui Spiritus ejus motum, causamque motus et effecta mechanice exposuerit, notus est mihi nemo.
Magno me beneficio affeceris, Vir Amplissime, si egregiorum apud vos Virorum, quibus abundatis, tum judicia mihi perscripseris, tum favorem notitiamque conciliaveris; non eorum tantum, qui naturae novam lucem infundunt, sed et qui circa Theologiam naturalem et moralia aliquid praeclari moliuntur. Licetne aliqua Experimentorum Relationumque per communicationem nancisci, quae in Historia Societatis enumerantur, praesertim si quid vicissim aperiri communicarive possit? Si qua judicia de Schediasmate meo insinuata sunt Illustri Societati, ea, rogo, ut mihi, qualia sunt, etiam cum Autorum nominibus, si licet, integra descripta mittas: reprehensiones enim, modo aculei absint, non aegre fero. De Machinae Wernerianae successu haec comperi; in fodinis Schwazensibus Bavaricae ditionis hactenus frustra fuisse, sive ipsius artificii vitio, sive, ut solet, obtrectatorum malitia, aut fortasse sumptuum mora, qui, ut cogitatu facile est, ad talia in magno opere prosequenda non exigui requiruntur: Autorem ergo ad extremum, facta redeundi afferendorumque necessariorum spe, domum abiisse, nondum rediisse.
Sed nondum ideo res tota mihi damnanda videtur, qui scio, quot mali genii bonis se conatibus opponant. Ego, ut certiora tandem nanciscar, ad Wernerum ipsum, curante Amico, cui familiaris est, scripsi. Responsum habebitis, ubi ego nactus fuero.
Grandamici Experimentum Magneticum, de quo antehac loquebar, hoc est:
Magnes Sphaericus raticulae subereae, vel alteri vasculo aquis innatanti imponatur, ea
ratione, ut polus ejus b Borealis, hoc est, ille qui sibi relictus borealem coeli plagam, sive
verius, telluris polum [B spectat, in raticula vergat deorsum Nadir versus, adeoque ad centrum
telluris;] Australis autem a respiciat Zenith. Hoc enim modo constitutus magnes, post aliquot
hinc inde reciprocationes, in liquido cd horizonti parallello, disponet quasdam suas partes
constanter in Austrum, et oppositas in Boream sine ulla declinatione. Quare, si in terrella,
sic consistente ope lineae meridianae accurate repertae per aliquod e problematibus Astronomicis,
designetur in superficie Terrellae Meridianus circulus, erit is universalis pro omnibus
terrae locis, citra usitatam illam declinationem Magneticam, tantopere variam, et
inconstantem. Haec ille. Valde desidero, nosse rei veritatem ad Theorias meas magneticas
perficiendas, et experimentum ipsum tale est, ut mereatur a diligentissimis observatoribus
excuti. Quo facto, si quid mihi certi perscripseris, magno me beneficio affeceris. Kircherus,
Zucchius, Scottus approbant; sed scis, alios testes domesticis accedere debere: si verum est,
sequetur, causam declinationis agere in solum Magnetis polum, cui si sic vacillandi libertas
adimatur, declinationem cessaturam; de quo fateor esse cur dubitem. Licetne nosse, quid rei sit
mirabilis ille pulvis Keifferi, Drebelii generi, cujus meminit Monconisius in itinerario, qui totas
naves destruere possit; Meminere ejus etiam Ephemerides Gallicae, in judicio de Monconisio.
Verumne quod ibi narratur, experimentum sumptum esse
coram Cromwello? Continuaturne Atlas Anglicanus?
Ignosce Te Quaestionibus obtundenti. Unum est praeterea,
quo, post tot beneficia, fortiore etiam, si id fieri potest,
modo, Vir Amplissime, me Tibi obstringes. Comperi,
apud vos olim prodiisse librum quendam Anglicum Gabrielis
Plate de rebus subterraneis, inque eo narrari processum
quendam eliciendi Solem ex Antimonio, qui sit quidem
infructuosus ob paucitatem, et sumptuum magnitudinem,
evincat tamen veritatem transmutationis. Hunc
processum ex illo libro, quem audio apud vos esse sic satis
vulgarem, mihi verbotenus describi valde desidero, eaque
in re curanda benevolentiam tuam invoco. Experimentum
a Bechero Medico Germano descriptum, faciendi ferrum
ex rebus non-metallicis, imo nec mineralibus, nescio an ad
vos pervenerit: memini ejus, ni fallor, nuper; id ita habet:
Si limus, unde lateres coquuntur et furni parantur, ad aΓ«rem siccatus, ut cribrari possit, oleo lini
ita perfundatur, ut globuli inde formari possint, pro colli retortae capacitate; idque eum in
finem, ne facta distillatione ob exemptionem capitis mortui, retorta frangi debeat, deinde ut
ignis parvos globulos vehementius quam totam massam penetret: Repleatur globulis retorta, et
per gradus ex aperto igne distilletur augendo sub finem ignem fortiter. Prodibit oleum simile
illi, quod vulgo vocant, Philosophorum. Finita distillatione globuli nigrescentes contundantur et
cribrentur, in patinam ponantur, et superfusa aqua communi moveantur; turbidum per inclinationem
gradatim effundatur; [limpida] nova addatur; idque tam diu, donec effusa aqua clare
decurrat, et in fundo patinae grave nigrum sedimentum maneat. Hoc siccatum chartae imponatur;
adhibitus magnes pulvisculum [ferreum] extrahet, qui repetita extractione copiosus
colligetur, ex quo ferrum fiet in omnibus probis optimum. Haec Becherus, qui putat ex
reactione quadam inter limum et oleum lini fieri ferrum. Quod concedendum erit, si verum est,
sine oleo ferrum extrahi non posse: Imo, alio olei limive genere adhibito, alia metalla oriri; sed
sunt, qui putant, esse tantum latentis in limo ferri extractionem, cum etiam Sendivogius alicubi
asserat, in omni terra plurimum Martis latere. Sed Vos rectius arbitrabimini. Experimentum
ipsum verum est, et coram Eminentissimo Electore Moguntino nuperrime sumtum, qui incomparabili
judicio, et maxima harum rerum experientia, decora in Reip. administratione elucentia,
velut distinguit. Unum restat, quod non possum, quin [Tibi] significem: Est mihi amicus, in re
metallurgica egregie versatus; is rationem invenit et in praxin deduxit chalybem ex ferro in
quantitate cum magno fructu parandi. Sed cum talia ita comparata sint, ut fructus eorum ab
iis demum, quibus fundus est rem tentandi in magno, authoritasque, et notitia securitasque
consumptionis, sentiatur; Statuit vendere inventum suum iis qui rectius queant uti, quales vos
judicat: nec si contrahetur, quicquam petet antequam sumptibus suis assertionem suam apud
vos verificaverit.
Res est consideratu digna: Nec hic vulgare aliquid, ac tritum suspicere.
Si quid nonnunquam apud vos notabile incidit, quod scire liceat, Transactionibusque non inseratur, ejus me significatione subinde mire beabis. Quod restat, vale, quamprimum literis me tuis recrea, Illustri Societati commenda, faveque Vir Amplisse Cultori Virtutum Tuarum Gottfredo Guilielmo Leibnitio
Moguntiae 8/18 Junii 1671. J.U.D. et Consil. Mog.