Series II Band 1 · No. 61a.

LEIBNIZ AN JOHANN GEORG GRAEVIUS

Mainz, 7. Juni 1671. [44a.]

Latin

[ ... ] Illustris Schelii de jure imperii opus posthumum legi: agnosco veritatem laudum tuarum: omnia ea elegantia efficaciaque uno velut spiritu deducta sunt, procul ab inerti illa scribendi rubigine qua vulgo sibi plaudunt Scholae; ut facile internoscas genium viri magni et in luce versati a tenebrosa tractandi ratione ineptientis magistelli. Videtur mihi etiam a Grotio non raro dissentire, ac fortasse saepe cum ratione: intelligo enim etiam Illustrem Gronovium ejusdem fere sententiae stricturas in Grotii de Jure Belli et Pacis opus eximium, monstrasse amicis.

Hobbius mira arte scripsit sua texitque: habebunt eum omnes assentientem: ne Junius Brutus quidem autor vindiciarum in Tyrannos aut nunc La Courius plus populo potestatis dare possunt, quam Hobbius singulis concessit in Republica. Nam fatetur alicubi cum salutis periculum aut periculi opinio ingruat, vinculum omne quantum ad periclitantem resolvi (securitatis enim causa initam hanc societatem) ac proinde redire ei jus in omnia seu statum naturalem. Hoc si singulis concedimus, quid populo negabimus? Schelium de Castrametatione nondum legi: egregium esse jam tum a Boeclero didici, qui editis nuper de Legione Romana, item de militari Germanorum jure eruditis dissertationibus, aliquoties laudat. [ ... ]

Les PensΓ©es de Monsieur Pascal, libellum aureolum, videris opinor. Profunditate cogitationum, ipsaque explicandi elegantia maximis quibusque viris certat, et tamen posthumae sunt, nec nisi ex sparsis ejus schedulis collectae: apud mathematicos eximiis aliquot opusculis, praesertim hydrostaticis inclaruit. Idem est (quod dum viveret pressum, nunc innotuit) autor elegantissimarum literarum ad provincialem, quas hactenus Arnaldo imputavere omnes, quibusque Casuistae quos vocant, inprimis ex Societate Jesu, tam graviter perculsi sunt. [ ... ]

Samuelem Pufendorfium Londini Scanorum editurum opus multorum annorum de jure naturali (sunt qui corpus juris naturalis inscripturum dicant) audio. Prodiit etiam Maevii Praesidis in Pomerania Suecici, ICti celebris, prodromus operis magni posthumi de jure naturali. Ita est ergo: omnes certatim in jus naturae tradendum nunc incumbunt: et demonstrationibus tamen certis hactenus caremus, praeter pauca Aristotelis et Hobbii. ICtorum Romanorum veterum gliscit paulatim neglectus, et quisquis tamen eos intelligit, fatebitur mecum opinor, non extare nunc librum in quo plura de jure naturali, majoreque elegantia et claritate (iis qui dictionis eruditae et rerum veterum sunt intelligentes) sint demonstrata quam Corpus Juris: ut credam nec Euclidem nec Cartesium, si se huic doctrinae applicuissent, potuisse scribere rotundius profundiusque, quam Ulpianum et Papinianum: ut quisquis his non lectis intellectisque magnum se juris naturae et gentium consultum fore sperat, procul a janua sit aberraturus. Sed ita permista sunt naturalia civilibus, ut aegerrime, nec nisi a cuncta percurrente separari possint. Hunc ergo laborem in nos suscepimus, leges Romanas universas ad sua principia naturalia civiliaque quae pauca sunt, redigendi, vicissimque ex iis jam inventis, quod est taediosissimum, leges omnes deducendi. Sed multa occurrunt loca in quibus integri dies consumendi sunt, quaedam maximis ICtis intacta, aut desperata, aut perperam explicata: nonnulla ita comparata sunt, ut credam ob corruptelas truncationesque vix a quoquam mortalium nunc intelligi satis posse, quanquam nihilominus, quid de casu in tali lege proposito ex solidis juris rationibus, etsi nec lex extaret, sentiendum sit, semper ostendatur. Utinam quisquam Tui similis, Vir Clme, antiquitatis interiorumque literarum consultus in vicinia esset, ad quem subinde confugeremus. Vix abit dies, qui quidem huic studio impenditur, quin nova aliqua vel juris ratio vel textus sententia eruatur, quae unica est voluptas qua labor tam morosus nonnunquam distingui possit. Video consilium nostrum a nonnullis viris doctis non satis intelligi, unde conabimur mature in certo quodam juris argumento specimen omnium legum ad pauca principia revocatarum, et inde explicatarum dare, etsi hoc ob rerum in rationali methodo connexionem, toto opere non absoluto, aegerrime, nec nisi imperfecte fieri possit. Quaeso, Vir Amplme, si occasio se offert, fac ut ICtorum Batavorum sententiam non ignorem, nam et suggerent fortasse nonnulla in elaborando non negligenda, inprimis consultissimorum virorum Regneri, et Crusii, nam caeteros qui nunc florent, doleo me pene ignorare. Crusii Specimen in quodam textu Juris nostri praebitum, quod tuo beneficio vidi, valde mihi placuit, utinam hujus generis producat plura. [ ... ]