Series II Band 1 · No. 61.
PIERRE DE CARCAVY AN LEIBNIZ
Paris, [5. Juni] 1671. [65.]
Viro Amplissimo
G. Gulielmo Leibnitio J.U.Doctori. Petrus de Carcavy. S.P.D.
Illustrisso Abbati Gravellio magnas debeo gratias quod te mihi notum fecerit, et majores in posterum debebo si amicitiae tuae meis obsequiis demerendae ansam mihi praebuerit, ut et si declarandae ejus quam de egregio tuo merito concepi opinionis locum mihi fecerit.
Epistolam
Litteras quas ad Cl. Capellanum te scripsisse narras non vidi, quid causae sit nescio, sed solitas ejus infirmitates accuso, quae eum quominus ad nos accedat saepe impediunt. Vide in quo tibi mea officia praestare possim, et mecum obsecro libere age, nostrum vero literarum commercium continues rogo et tibi me addictissimum putes velim. Lutetiae Paris. Nonis Quinctil. 1671.
A Monsieur Monsieur Leibnitz Docteur en droit et coner de S.A. de Mayence.