Series II Band 1 · No. 60b.
LEIBNIZ AN MAGNUS HESENTHALER
[Mai ─ Oktober 1671.] [60a.]
Quia licuit mihi beneficio tuo majore, quam antea solitus eram, in Comenii scriptis
animi attentione versari, judicium meum qualecunque, quod flagitas, ingenue perscribam. Et
primum agnosco profundiores paullo cogitationes voluisse, quam prima specie apparent. Vellem
ad particularia se demisisset magis. Neque enim dubito ingentem ei rerum apparatum tot
annorum studio comportatum praesto fuisse, cum praesertim ipsummet alicubi et rationibus et
exemplo suo excerpendi studium commendare videam. Didactica ejus in summa valde
probo, nec moveor illis quae in sua methodo Beccherus objicit. Becchero videtur vocabula
naturali ordine digesta quidem, sed disjuncta separataque, nec in continuitatem sermonis
colligata, exhibenda discentibus esse. Mihi contra videtur, nihil lucis nihil jucunditatis inesse
simplici vocabulorum congeriei, utcunque ordinatae, quod ex ipso Beccheriano specimine satis
apparet. Comenio igitur prorsus assentior, Januam Linguarum et Encyclopaediolam
debere esse idem. Illud tamen diffiteri non possum in hac philosophiae luce rem
paullo aliter instituendam, quam illis temporibus potuit Comenius. Quaeres, quid Encyclopaediolam
complecti debere credam? Ego vero ad eam pertinere puto primum
definitiones vocabulorum crebriorum et insigniorum, et ex his deducta theoremata et problemata
insignioris usus, eaque in moralibus adagio aliquo dictoque Sapientum aut historia
memorabili vestita aut potius explicata: deinde experimenta naturae vulgariora, denique
compendium Historiae et Geographiae tum universalis, tum inprimis hodiernae. Videtur mihi
Hornius hac inprimis fine postrema aliquot opuscula sua publicasse, quem ego, quicquid etiam
dicant delicatiores, non omnino contemno, melioribus tamen opus esse agnosco. Encyclopaediolam
autem his contractis constare vel hinc apparet, quod Encyclopaedia integris absolvitur.
Est enim utique Encyclopaedia Systema omnium, quousque licet, propositionum
verarum, utilium, hactenus cognitarum. Omnes autem propositiones aut
singulares sunt aut universales, quanquam dentur singulares quiddam universitatis tenentes, ut
propositiones de corporibus coelestibus ob constantiam cursus, quemadmodum contra dantur
universales singularibus accedentes, quae scilicet inductione sunt fabricatae. Singulares universae
sunt pars aut historiae aut Geographiae universalis, aut potius utriusque, tractant enim de
iis quae certo tempore locoque evenere. Propositiones universales vel demonstratione vel
inductione constitutae sunt, id est vel ratione vel sensu. Demonstratione cognitae sunt
propositiones, quae pendent ex definitionibus vocabulorum, seu claris distinctisque ideis rerum,
quales sunt omnes arithmeticae, geometricae, logicae, metaphysicae, magnaque pars earum,
quae ad moralia scientiamque civilem ac jurisprudentiam naturalem pertinent; quarum omnium
clavis in definitionibus continetur. Cum enim nihil sit aliud demonstratio quam combinatio
definitionum, ut in arte combinatoria ostendi, manifestum est, qui claras quasdam
ac lucidas definitiones vocum habet (quales Plato in dialogis passim, Aristoteles, Euclides
caeterique mathematici; JCti veteres in pandectis, Cujacius, Campanella, Cartesius, Hobbius, et
saepissime Ritschelius dare solent) eum innumera theoremata solius Analyseos ope (ut in
arithmeticis Diophantus et Cardanus, in Geometricis Vieta et Cartesius, at in mechanicis et
civilibus hactenus docuit nemo) eruere, et problema datum solvere, aut ostendere impossibilitatem
posse. Quo negotio cum apex humanae scientiae contineatur, efficiam spero, ut quae
aliquando de arte combinatoria Lullianorum exerrationibus depravata et infamata pene
puerilibus annis orsus sum, fructu aliquo exitum sortiantur. Inductione cognitae sunt
propositiones medicorum, chemicorum, astronomorum pleraeque omnes aut saltem fundamentales.
Denique dantur propositiones mixtae ex theorematibus et observationibus inter se combinatis
deductae. Sed quo feror? Volui haec eo tantum consilio huc afferre, ut ostenderem, non
posse perfectam Encyclopaediam, aut Encyclopaediolam fieri, nisi omnium potissimorum
vocabulorum definitionibus, omnibus experimentis artium liberalium pariter et mechanicarum
fundamentalibus, utilioribus, denique Historia universali temporum locorumque distinctissima
summaria, collectis et digestis. Unde omnia accedentibus tantum artibus combinatoria et
analytica, seu synthetica et resolutoria, quarum illa inventionis haec judicii est, proprio ingenio
suppleri possunt; quanquam auctis interim experimentis, Historia et geographia, ipsa quoque
Encyclopaediae suppellex perpetuo augeatur. Sed et Historiae et Observationes particulares,
quae nihil cum publicis negotii habent, ut Sectio anatomica monstri cujusdam, ubi parum refert
quo loco et tempore contigerit, rectius velut materia inductionum ab historia et Geographia ad
experimenta transferuntur. Haec mihi nuperrime circa Comeniana destinata consiliumque praeclarum
Encyclopaediae perficiendae in mentem venere aut rediere.