Series II Band 1 · No. 61b.

LEIBNIZ AN LAMBERT VAN VELTHUYSEN

Mainz, 7. [Juni] 1671.] [56a.]

Latin

Mogunt. 7. Maii styl. nov. 1671.

Illustri et Amplmo Viro Dⁿo Lamberto Velthusio etc.

S.P.D. Gottfredus Guilielmus Leibnitius.

Insigni me beneficio affecit Illustris Graevius noster, aut si mavis vester, qui periturarum alioquin ingenti jactura mea literarum Tuarum apographum mihi conservavit nuperque transmisit. Sunt eae ex earum genere, quae non delectant tantum fugaci voluptate, sed et solido perpetuoque fructu prosunt: ita certe graviter de magnorum ingeniorum fatis, de principiis justi et decori, de scriptoribus qui in eo genere optime se gessere disseris, ut non possis in libro magis.

Est apud vos magna Reipublicae praerogativa, liber decurrendi campus egregiis viris: nec ambitu et adulationibus veritas corrumpitur: et qui suetae alibi potentiae umbram retinere volunt, prudentum sibilis excipiuntur: macti estote hac gentis felicitate, hoc perpetuo hominum eximiorum et rectae indolis retinentium magnetismo, qui nunquam vobis etiam in maximis angustiis patietur populum deesse.

Nec ideo minus turbatores abesse jubetis: documento esse potest Jean de Labadie, quem ego hominem putavi pia quadam zeli simplicitate exardescere: sed quae nuper apud vos historia curiosa vitae morumque ejus prodiit ambitionis mihi suspicionem injecit: agit in Germania ambigua fama, minore etiam loquacitatis usu apud remotiores a lingua sua. Homo Reipublicae utilis, si potuisset monentibus parere, ad plebem quae hujus modi oratoribus duci solet quo ratio juberet flectendam, ut scriptis ejus nunquam doctior surrexi meliorve: necesse est ut melius loquatur quam scribit, quanquam plus soleamus loquenti condonare quam scribenti. Habuit aliquando aulam Brandeburgicam adversam sibi, non tantum theologorum extimulatione, sed et subnata jurisdictionis lite. Nam cum Elector principem Palatinam Abbatissam Hervordiensem (quod Electori potissimum debet) theologorum suorum monitis de eo homine appellasset, Abbatissa immediatam se imperii causata, nec Episcopi egentem, pene Electorem irae facilem ad acriora provocasset, sed composita tamen lis est. Wolzogii librum de scripturae interprete doctissimum simul et moderatissimum demiror in suspiciones incurrere potuisse, cum nihil facile scribi possit lucidius, nihil distinctius. Nondumne nostis quis sit autor philosophiae scripturae interpretis? Quisquis est, vir certe est non nimis magnus: at libertas philosophandi uti ingeniosior doctiorque, ita periculosior: non ausim probare hoc criticae sacrae genus. Libros Israelitarum sacros a solo Esdra esse, mihi non facile persuaserit. Non omnes cum Esdra Hierosolymam redierant, mansit a prima urbis direptione magna gentis pars dispersa toto orbe, indicio acta Apostolorum esse possunt, quibus Judaei Elamitae, Arabes, Parthi, Cretenses etc. memorantur, nondum eversis a Tito sedibus dispersa natione. Hoc posito, an credemus Esdram omnibus autoritate sua libros nove confectos pro Mosaicis, pro propheticis, pro sacris obtendere potuisse. Autor libri memoratur Spinosa, judaeus quondam, eruditionis non illaudatae, vidi olim ejus in Cartesii meditationes quaedam: etiam naturae indagatione excellere audio. Quod Tu, Vir Illustris, noveris rectius.

Schediasma meum physicum si accepisti, judicium Tuum perscribere, ne quaeso gravare. Ipsa rerum moralium penitior scrutatio ad motus pariter cogitationisque indagandam diligentius naturam me adegit: in utroque videor mihi nonnulla a nemine hactenus facta demonstrataque observasse, de quibus scripsi Tibi fortasse literis nuperis quas in nundinis Francofurtensibus festinantissime exarare coactus sum.

Hobbii de Cive philosophiam ego tanti facio, quanti quisquam: omnia ejus mihi diligenter expensa et pervolutata sunt. Demonstrationibus ejus magnam partem nihil verius: inest tamen vitium aliquod applicationi lectoribus potius quam autori imputandum. Nimirum quae de Majestate, de summa civitatis potestate, de jurium majestatis indivisibilitate, de absoluta obedientia imperantibus debita: ex positis ab eo definitionibus rectissime consequuntur, sed nullae sunt, quales ille definit summae potestates civitatesque in orbe terrarum, praeter unicam universalem cujus Rector Deus, subditi omnes, in qua sola Hobbiana theoremata verificantur. Nam ille solus postulare potest absolutam obedientiam, qui praestare summam securitatem, quod non est nisi omnipotentis. Fatetur ipse Hobbius civitatem securitatis causa ingredi homines: jus ergo suum ad omnia quae ipsis interesse securitatis videbuntur ne in statu quidem civili deponent, cur enim finem dimittant mediorum causa? Tantum quia probabilior in civitate securitas, major obedientia, id est pro jussis rectorum praesumtio esse debet: infallibilia, aut saltem tuta et in praxi sequenda semper rectorum jussa esse (poena male gestorum jubentes, non jussos mansura) nescio an firmis satis argumentis docuerit Hobbius. Nimirum totus de cive liber principia juris talia tradit, quae possint et Atheos tenere, neque enim ad Rectorem mundi aut animae immortalitatem respicit. Quod uti non improbo, ita tamen sufficere non puto. Sed si quis supponat Rectorem mundi Deum et proinde Rempublicam universalem multa ab Hobbio demonstrata applicatione carebunt: nam nemo totam personam suam transferre poterit in Rempublicam particularem, quae jam in universali continetur, nisi quousque universali, id est bono universi congruum futurum est: nec vero necessaria ad securitatem vitandumque bellum omnium in omnes haec translatio est, cum omnibus bonis, posita immortalitate animae et Rectore rerum parata sit aliquando non securitas tantum, sed et felicitas certa. Deum Rectorum jussa prava a subditis executioni mandata non subditis de pravitate persuasis, sed Rectoribus imputaturum demonstrasse mihi non videtur. Etiam quae de statu naturali disserit applicatione carent, per se verissima. Posito enim Rectore Mundi non datur Status naturalis, seu extra Rempublicam, nec proinde jus bellumve omnium in omnes et quicquid inde deducitur. Ita ergo sentio theoremata Hobbii exacta esse, et admiranda, sed quibus facile abuti possit applicator incautus. Caeterum nec Hobbius ita monarchicus, aut, ut sic dicam majestaticus est, uti quidem videtur: concedit enim iis a quibus Magistratus poenas sumere vult, summum jus repugnandi, ac proinde quasi dissoluto ob cessantem securitatem vinculo, reditum status naturalis seu juris in omnia, sed suadet caeteris, ne assistant, quod tamen ab iis qui ab eorum periculo securitati suae metuunt expectari nec posse, nec debere ipse fatebitur. Sed supposita Republica universali et vita futura haec quoque aliter eveniunt. Potest enim evenire, ut rectius occidi me patiar quam resistam, fiducia futurorum, quod et martyres fecisse videmus. Utinam delineasset Hobbius eam Reipublicae formam, quam alicubi ait ita mente designari posse, ut nequeat illa a causa interna dissolvi. Hoc qui ostenderit, ei plurimum debebit humanum genus. Egregia in hoc genere dixere Cardanus, et Campanella, et Octavius Pisani. Sunt et mihi meditata quaedam de optima ratione contrahendi processus judiciales, ut vix putem posse magis, quod quanti sit in Republica momenti, res ipsa puto clamat. Nimirum magnum Ethicae politicaeque discrimen est: illius enim est efficere ne velint homines, hujus ne possint peccare, quod ut efficiatur multis reconditis artibus opus est, quas si cuiquam, Tibi Vir Illustris, in Republica et luce versato, philosophiamque experientiae conjungenti, notas esse scio.

Rempublicam ego definio Societatem cum securitate. Securitatem autem miseriae improbabilitatem; atque ex iis definitionibus omnia de Republica theoremata derivo.

Virum bonum definio qui amat omnes, Amare alterius felicitate delectari. Jus potentiam viri boni. Obligationem necessitatem viri boni. Ex his definitionibus omnia juris naturalis theoremata a me demonstrantur.

Post Jurisconsultos veteres, (quorum in fragmentis superstitibus admirandae subtilitatis profunditatem quoties inspicio toties miror), tum Aristotelem, Platonem, Ciceronem, Cardanum, Campanellam, nullus est fateor, cui in moralibus plus quam Hobbio debeam. Est in Germania vir doctus Joh. Feldenus, cujus notas in Grotium vidisti opinor. Is Elementorum Jurisprudentiae partem edidit, etsi paulo magis quam necesse sit Aristotelicam, multa tamen praeclara minimeque vulgaria continentem. Hobbii de cive libellum Grotium vidisse, et maximi fecisse, et jam olim sibi visum optasse, habeo ex amico cui retulit Emundus Mercerius, si bene memini, Grotii Parisiis legatione fungentis domesticus, vir doctus et bonus. Idem ajebat Grotium vehementer laudasse Ethicam Johannis Crellii, sine nomine autoris in 8vo ut vocant, tunc editam quae postea auctior in 4o divisaque in Ethicam duplicem Aristotelicam et Christianam prodiit. Etiam Cardinalis Pallavicini dialogi de Bono mihi mirifice placuere, et Cycnea ejus cantio, de perfectione Christiana. Audio apud Venetos asservari multas meditationes politicas et morales magni illius viri, P. Pauli. Nec dubito quin videris les pensées de Monsieur Pascal, quarum lectione valde affectus sum. Sharrokius fortasse non est tanti.

Principia Decori pudorisque communi hominum opinione recepta, ad certas rationes difficillime referri dudum prudentissime observasti; ab iis certe, quibus mecum amor universalis, seu bonum publicum universi, juris fons est. Mihi semper visum, nuditatem hominibus displicuisse velut crebrum nimis obviumque libidinis incitamentum: Venerem autem omnem irritam esse illicitam, regulariter; irritam, id est ex natura rei aut intentione utentis infoecundam, quia insumtricem inutilem pretiosissimi liquoris. Finem veneris esse, ut homines gignantur, sed felices, interesse igitur generis humani, ut certi sint parentes, quos ipsa suitatis opinio conspirare jubeat ad procurandam liberorum felicitatem. Hinc vagas extra conjugia libidines pravas esse solere, hinc improbanda adulteria, hinc ipsa matrimonia illaudabilia, quae male coierint, hinc jus aliquando divortiorum. De quibus commentatus sum aliquando peculiari dissertatione, sed nondum publicavi. Sed Tuo judicio omnia integra servari volo, quo nihil mihi poterit accidere laetius.

Caetera quae ad Amplmum Graevium scripsi, huc repetere nolo, quorum, si tanti est legendorum occasio Tibi non deerit.

Audio apud vos Theodorum Kerckringium multa praeclara detexisse, certe inter Chymicos Anatomicosque ingenti subito fama assurrexit. Scripsi nuper viro, sed de responso despero. Novi enim genium eorum qui his studiis se dedere. Si data occasione tuo favore ut respondeat effici potest plurimum Tibi debebo plus vero si licebit inposterum quoque intueri pignora favoris Tui, quem mihi maximo et ornamento et fructui duco.

Vale vir magne, et virtutum Tuarum verissimo cultori fave.