Series II Band 1 · No. 60.
LEIBNIZ AN MAGNUS WEDDERKOPF
[Mai 1671.]
Fatum est Decretum Dei seu necessitas eventuum. Fatalia quae necessario eventura.
Bivium difficile, Deus aut non de omnibus decernit, aut si de omnibus decernit, esse absolute
omnium autorem. Nam si de omnibus decernit et res dissentiunt a decreto, non erit omnipotens.
Si vero non de omnibus decernit, videtur sequi non esse omniscium. Impossibile enim videtur
omniscium judicium suum de aliqua re suspendere. Quod nos saepe judicia suspendimus fit ex
ignorantia. Hinc sequitur Deum nunquam se posse habere pure permissive. Sequitur etiam
nullum decretum Dei esse revera non absolutum. Nos enim suspendimus judicia nostra conditionibus
et alternationibus, quia minime exploratas rerum circumstantias habemus. Sed dura
haec? fateor. Quid ergo? Ecce Pilatus damnatur. Cur? quia caret fide. Cur caret, quia caruit
voluntate attentionis. Cur hac, quia non intellexit rei necessitatem, attendendi utilitatem. Cur
non intellexit, quia causae intellectionis defuere. Omnia enim necesse est resolvi in rationem
aliquam, nec subsisti potest, donec perveniatur ad primam, aut admittendum est, posse aliquid
existere sine sufficiente ratione existendi, quo admisso, periit demonstratio existentiae Dei
multorumque theorematum Philosophicorum. Quae ergo ultima ratio voluntatis divinae? intellectus
divinus. Deus enim vult quae optima item harmonicotata intelligit eaque velut seligit ex
numero omnium possibilium infinito. Quae ergo intellectus divini? harmonia rerum. Quae
harmoniae rerum? nihil. Per exemplum quod ea ratio est 2 ad 4 quae 4 ad 8, ejus reddi ratio
nulla potest, ne ex voluntate quidem divina. Pendet hoc ex ipsa Essentia seu Idea rerum.
Essentiae enim rerum sunt sicut numeri, continentque ipsam Entium possibilitatem quam Deus
non facit, sed existentiam: cum potius illae ipsae possibilitates seu Ideae rerum coincidant cum
ipso Deo. Cum autem Deus sit mens perfectissima, impossibile est ipsum non affici harmonia
perfectissima, atque ita ab ipsa rerum idealitate ad optimum necessitari. Quod nihil detrahit
libertati. Summa enim libertas est ad optimum a recta ratione cogi, qui aliam libertatem
desiderat stultus est. Hinc sequitur, quicquid factum est, fit aut fiet, optimum ac proinde
necessarium esse, sed ut dixi necessitate nihil libertati adimente, quia nec voluntati et rationis
usui. In nullius potestate est velle quae velit, etsi interdum posse quae velit. Imo nemo optat sibi
hanc libertatem volendi quae velit, sed potius volendi optima. Cur ergo quae nec ipsi optamus,
Deo affingimus? Hinc patet absolutam aliquam voluntatem non a rerum bonitate dependentem
esse monstrosam, contra, nullam esse in omniscio voluntatem permissivam, nisi quatenus
Deus ipsi se rerum idealitati seu optimitati conformat. Nihil ergo absolute malum esse
putandum, alioqui Deus aut non erit summe sapiens ad deprehendendum, aut non summe
potens ad eliminandum. Hanc fuisse sententiam Augustini nullus dubito. Peccata mala sunt,
non absolute, non mundo, non Deo, alioqui nec permitteret, sed peccanti. Deus odit peccata,
non ut nec conspectum eorum ferre possit, uti nos quae aversamur, alioquin eliminaret, sed quia
punit. Peccata bona sunt, id est harmonica, sumta cum poena aut expiatione. Nulla enim nisi ex
contrariis harmonia est. Sed haec ad Te: nolim enim eliminari. Nam nec rectissima a quovis
intelliguntur.