Series II Band 1 · No. 59.

LEIBNIZ FÜR HERZOG JOHANN FRIEDRICH VON HANNOVER

Mainz, 21. Mai 1671. [58.63.]

Latin

(§. 1.) Cum nemo prudens sit sine cura futurorum, futurorum autem maximum aeternitas, id est ipsum futuri infinitum, manifestum est non piorum tantum sed et prudentium esse inquisitionem de aeternitate, de vita post hanc vitam, de mentis immortalitate, de Rectore rerum Deo, hujus vitae, ut primo aspectu apparet, inconcinnitatem compensatione quadam futurae in harmoniam redigente.

(§. 2.) Tantae rei securum esse majoris est momenti etiam ad hujus vitae felicitatem, quam fabulosum philosophorum lapidem possidere, aut prosperrima fortuna ad maximam potentiam vehi. Nam nec applausus, nec adulationes, nec ludi, caeteraque divertendis a suae miseriae cogitatione hominibus inventa delere ex animo possunt reversionem in se ipsum, imaginem mortis mox summos imis aequaturae metumque apud Atheos quoque insuperabilem, judicii cujusdam futuri omnium gentium perpetua traditione confirmati. Quod opes, potentiam, laudem, liberos, familiae conservationem quaerimus, non aliunde est quam ab insita cura ultra mortem. Quod Ennius se vivum per ora virum volitaturum sperat, quod Ovidius ait Parte tamen meliore mei super alta perennis astra ferar: quid nisi metaphoricum est, cum, nisi subsit altius quiddam, inane. Nam in animis aliorum, in libris, in carminibus vivere tropica quaedam et imaginaria vita est quale regnum in scena. Quid ad Alexandrum tunc pertinuit, quod nunc legitur, nisi quod se speravit etiam post mortem fructurum fama sua?

(§. 3.) Hinc patet Immortalitatis solam opinionem etiam sine demonstratione omnium virtutum, omnium generosorum consiliorum, omnis felicitatis causam esse. Implet enim hominem imagine infiniti, et ab humo erectum, et praesentibus minutiis avulsum inexplicabili quadam voluptate inebriat. Quid enim est quo doleamus laetemurque, quo miseri aut beati simus, nisi opinio. Thomam Parr rusticum Anglicanum, qui non ita olim quinquagenario ultra centenarium major obiit, si res ipsas hujus vitae spectes, nemo dubitabit feliciorem fuisse Alexandro M. nam summa cum animi tranquillitate vixit, voluptates quarum capax erat omnes affluenter habuit, ac quintuplo quidem diutius quam Alexander. Fontem etiam domesticum ei dulciorem fuisse credibile est quam Alexandro Cydni fluminis potam regibus aquam. Sed opinione, id est ea parte qua homines sumus, id est vera voluptate (nam etiam ex falso bono voluptas verum bonum est) incomparabiliter major fuit beatitudo, etiam dum viveret, Alexandri, quem omnes omnium seculorum secuturorum laudes in unum ab Opinione congestae, velut jam praesentes viventem titillabant. Ăna[i]suhsía seu indoloria Epicuri, et simplex tranquillitas animi Stoicorum vel nunc Cartesii nihil magnae dulcedinis habet. Si homini opinionem bonam de seipso aliorum opinione seu gloria accensam auctam fotam adimas, nulla supererit felicitas nisi bestiarum.

(§. 4.) Unde Oratores et poëtae et pictores ac proinde in sacris conciones, cantiones, imagines plurimum possunt ad homines beatos reddendos, qui opinione ducuntur. Quicunque autem picturis et metaphoris capi non possunt, sed soliditate judicii has aranearum telas perrumpunt, ii aut valde miseri sunt, aut valde felices. Felices, si demonstrationes de immortalitate repererint, quibus satient animum non nisi solido cibo implebilem; si exciderint tanta spe, perpetuo dubitabundi, anxii, Athei, desperati, in naturam, quae saxa, quae arenas, quae alias nihili res tam longaevas fecit, indignabundi, infelices: Etiam in hoc vulgaribus ingeniis inferiores, quod cum nimis serii sint, ne excutere quidem sibi ludicris quibusdam diversiunculis has tam tristes cogitationes possunt, quae quanti ad vitam momenti sint, nimium meminerunt.

(§. 5.) Optime igitur de genere humano merebitur, tum qui jucundissimo quodam carmine animos extra se rapiente, omnibusque illecebris pleno felicitatem piorum in futura vita canet; tum qui perennitatem animae, et sapientem Mundi Rectorem, unicum solatium sapientium et piorum, ita clara argumentatione conficiet, quam qua extant demonstratae propositiones in Euclide. Ille affectus, hic mentes rapiet: ille majus faciet gaudium, hic diutius; ille imaginationem, hic sensum; ille apud omnes efficax erit, hic apud certos, sed a quibus caeteri pendent, apud sapientes scilicet, caeterorum magistros: ille poëta, hic philosophus erit. Ille igitur somnium dabit, unde variis casibus excitari possumus et pristinae anxietati restitui, hic solidam et per omnem fortunam duraturam beatae jam tum vitae possessionem.

(§. 6.) Tanti momenti cum sit harum rerum scientia, demonstrationibus tamen nos, quod sciam, caruisse mirum est, sed nescienti tantum caeteram philosophiae illius qua a tanto tempore sibi blanditus est orbis imperfectionem. Cum ipsa motus Elementa, unde tamen omnis de his rebus ratiocinatio ducenda est, vix ac ne vix quidem nuperrime sint demonstrata, continui quoque compositio, sine qua intima mentis natura plene intelligi non potest, agnita ab omni aevo caligine (de quo videri potest elegans Lib. Fromondi liber, quem inscripsit Labyrinthum) mersa nunc aegre ad lucem aspiret. Princeps Cartesius admonuit nos quid simus, mentem scilicet seu Ens cogitans seu conscium sui: nam etsi veteres Platonicos in partem gloriae vocare velimus, a nullo tamen, quod sciam, ante Cartesium animadversum est, sensum in brutis non esse, nisi apparentem, non magis, quam in horologio, speculo, aqua super igne quasi ad tormenta bulliente suarum actionum passionumque conscientia est.

(§. 7.) Sed idem Cartesius neque definivit quid sit cogitare, neque ideo quia omnis a definitione proficiscitur demonstratio, demonstravit ex cogitatione immortalitatem. Etsi enim recte dicat cum doctissimis sectatoribus Claubergio, Velthusioque cogitationem esse conscientiam quandam actionum suarum, non ideo tamen definiisse censendus est, quia aeque obscurum est, quid sit conscientia quid scire, quam quid cogitare. Quanquam enim cuilibet satis apud se de hac notione constet, confusae tamen ideae nisi distincte exponantur, quod fit definiendo, non possunt esse principia demonstrandi.

(§. 8.) Idem Cartesius profiteri passim visus est, non esse cur de alia demonstratione laboretur cum Existentiae Dei, tum immortalitatis nostrae, quam quae cuilibet ex idea Entis perfecti, quam secum gerat, tum ex conscientia distinctionis sui a corpore nascatur. Sed dudum est quod viri docti infirmitatem horum argumentorum quae certe maxima est, orbi ostenderunt. Similiter ingeniosissimus Paschalius in cogitationibus posthumis negavit de hac re laborandum esse, habituros enim nos ratiocinationes quasdam abstractas metaphysicas in fumum abituras quibus nihil solidi, nihil animos commoventis, agnovit scilicet, tales esse quas hactenus habemus, quod certe nimis verum est. De melioribus obtinendis, quia nullas, opinor, invenerat, desperavit, more magnorum ingeniorum ut non credant quicquid ipsos quaerentes fugit, inveniri a quoquam posse. Ut nihil dicam de Socinianis, aliisque acutissimis hominibus quibus videtur animam aut extingui et corpore resuscitato recreari, aut certe per gratiam id est perpetuum miraculum corpore destructo conservari.

(§. 9.) Mihi vero videtur benignior fuisse providentia, quam ut nec filum nobis reliquerit, cujus ductu ex tenebris evadi posset. Videre plerique lucem per rimas his cavernis illabentem, nemo radios velut lente quadam optica collegit in demonstrationem. Fuisse, ac nunc quoque esse multos, qui mentis suae naturam, qui primae causae necessitatem viderint non dubito, qui ordinata quadam demonstratione exposuerit, fuit quod sciam nemo. Theorematis alicujus Geometrici necessitatem evidentissime etiam Mechanicus videt, sed scientiam suam demonstratione velut obsignare, et indelebilem reddere, et aliis quoque evidentem facere, hoc Geometrae tantum est.

(§. 10.) Illustris Digbaeus magno opere suo de immortalitate animae, hoc mihi egregie praestitisse videtur, caetera omnia naturae phaenomena praeter cogitationem, explicari posse per figuram et motum corporum. Sed cum ad demonstrationem ejus ventum est, de quo maxime laboratur, huc redit in summa ejus argumentatio: non posse ex motu et figura exponi cogitationem, ergo nec mentem esse corpus. Recte sed hoc demonstrandum erat: exponi ex iis non posse, quia Digbaeus tanto ingenio tanta judicii soliditate praeditus non potuit? infirma consequentia est. A nemine hactenus philosophorum cogitationem explicari potuisse per corporum motus figurasque; magnam fateor praesumtionem facit incorporalitatis, non demonstrationem. Demonstratio igitur Digbaei, si resolvas, in summa moralis est, seu conficit immortalitatis non certitudinem, sed praesumtionem. Quod tamen magni jam tum ad homines prudentes commovendos momenti esse non nego. Caeterae ejus ratiocinationes dependent a natura cogitationis male explicata, videtur enim egregio viro cogitare nos de rebus ipsarum rerum nescio quibus formalitatibus et realitatibus immissis in mentem. Mentem esse quiddam omnium essentiarum capax, ut polypum colorum. Hanc ejus capacitatem sentiendo actuari. Mentem proinde esse quiddam, quod nec sit in tempore nec in loco, quod est facere paulo minus quam Deum. Sed hae Metaphysicae Scholasticae reliquiae explicationis incapaces, in Platonicam quandam turgescentiam abeuntes, satisfacere solida clareque perceptibilia quaerenti, non possunt.

(§. 11.) Ego vero de Mente nihil dicturus sum, quod non et clare percipi, et distincta demonstratione colligi possit. Quae a me de Mente dicentur, non erunt difficiliora quam quae a geometris de puncto et angulis. Imo doctrina de punctis et angulis; de instanti, de conatu, seu motus extremo seu motu minimo, qui scilicet fit per instans, intra punctum; clavis mihi erit ad explicandam naturam cogitationis. Demonstrabo enim Mentem in puncto consistere, cogitationem esse conatum seu motum minimum, posse simul in eodem plures conatus esse, quanquam non motus. Mentes ergo cogitare posse, comparare diversa, sentire, voluptate et dolore affici, corpora non posse. Unde sequetur non magis mentem destrui posse, quam punctum. Punctum enim indivisibile est, ergo destrui non potest. Comburatur ergo corpus, dispergatur in omnes angulos terrae, Mens in puncto suo salva intactaque perennabit. Quis enim punctum comburet?

(§ 12.) Qua ratione autem illud punctum patiatur a corpore, seu sentiat, qua ratione rursus agat in corpus, in quo consistat natura liberi arbitrii seu voluntatis: quid sit dolor et voluptas, quid caeteri affectus vitia virtutes; quae humanae felicitatis summitas, quid jus et aequum, quid amor Dei super omnia verus, quae natura contritionis, quis status animae separatae, quid visio Dei, quae justitia poenarum aeternarum; quomodo Causa prima non sit causa mali, quomodo duae mentes componi possint in unam personam seu de incarnatione; quomodo personae plures in unam mentem seu de Trinitate; quomodo Mens possit producere mentem ex substantia sua, sine deminutione sui, seu de Traduce (neque enim video cur necesse sit statuere creationem novam Mentium, quoties homo generatur, Deo semper velut ex machina ad perpetua miracula devocato. Quod non potest non suspectum esse ingeniosis, qui vereri incipiunt, ne anima mortalis et corporea sit, si incorporalitas ejus non potest nisi perpetuo miraculo explicari). De his inquam, omnibus ex principiis nostris tam vividae tam clarae facilesque notiones nascuntur, quam quas Mathematico Scientiae figurarum et motuum (Geometria et Phoronomia) quibus haec doctrina de Mente superstruitur, suppeditare possunt. Nihil hic profundum, nihil imperceptibile, cum principia geometrica recte exposita etiam a pueris facile capiantur.

(§. 13.) Sed demonstrationes ipsae tumultuario sermone exponi nec possunt, nec si possent, debent. Merentur enim non lectionem cursoriam, sed patientiam attentionis: neque enim in id proponentur, ut secunda oratione auribus influentes, temporario quodam velut raptu commoveant, sed ut in mentes descendant, atque indelebiliter infigantur, perpetuoque respiciantur inter agendum: quemadmodum Geometris Euclidis demonstrationes non percurrendae sed examinandae et in prima usque Elementa resolvendae sunt, donec in clara et a nemine negabilia incidatur. Tanti haec sunt momenti ad vitam felicitatemque, ut discerpi et munimentis suis quibus mutuo velut lorica perpetuae connexionis defenduntur, nudari exponique aut irrisui aut neglectui totam seriei rationem nondum capientium minime mereantur.

(§. 14.) Mihi igitur animus est componere Elementa de Mente, quemadmodum Euclides de Magnitudine et Figura, et Hobbius de Corpore seu Motu fecit. Parva mole erunt, virtute magna, cum affectuum, virtutum, Reipublicae, felicitatis, Jurisprudentiae, Theologiaeque naturalis prima principia contineant; cum Jurisprudentiae arbitrariae seu positivae Legibus civilibus expressae, interpretandae, perficiendae applicandaeque modum; cum Theologiae arbitrariae seu a Deo revelatae contra imputatas contradictiones defensionem suppeditent; et Hypothesin praebeant, qua salvari omnia haec fidei phaenomena seu mysteria, qua non veritas eorum (nam ut naturae phaenomenorum a sensu ita horum a revelatione pendet: Revelationem autem vindicare, ad separatam pertinet doctrinam ex Historiarum luce evincendam, de Veritate Religionis Christianae) possibilitas tamen demonstrari possit. Plus dicam: ne Existentia quidem quid sit definiri nec quomodo cuiquam competat explicari potest, nisi supposita Mente; O perfunctoriam nostram philosophiam! si vel Existentiae tantum notionem rimati fuissemus, incidissemus dudum in demonstrationem Existentiae Dei. Sed Existentia quid sit, quid Essentiae superaddat, nemo hactenus definivit.

(§. 15.) Haec igitur in tam clara luce ponere confido, ut gratiam aliquam me apud eos initurum sperem, qui altiore genio agitati, non possunt contenti esse praesentibus minutiis bonorum, nisi de aeternitate sint securi. Omnia in animo praefigurata, connexa, suisque coloribus expressa habeo: sed ut exigit natura demonstrationum, lente, severe, morose conscribere spatio otioque indiget. Quod mihi nondum praestare possum. Si, ut spero, obtinuero, efficiam fortasse aliquando, ut otia haec sint negotiis, si quis recte aestimet, utiliora. Appendix De Resurrectione Corporum.

(1) Resurrectio difficilis multis visa est explicatu, vel ideo quod corpora recolligi non posse viderentur, quae per omnes Mundi angulos varii casus disperserant. Aristotelis inprimis sectatores veteres Semi-Christiani peculiarem sibi difficultatem repererunt. Cum enim putent essentiam cujusque rei consistere in materia et quadam forma substantiali, quae rei corruptione extinguatur; et a privatione ad habitum non dari regressum velut axioma ponant, non potuere capere quomodo eadem caro redire possit.

(2) Sed cum philosophia Democritica omnem corporum essentiam explicet per magnitudinem figuram et motum: et corrupto utcunque corpore de materia seu massa nihil pereat, quid prohibebit in datae magnitudinis massa eadem eandem introduci rursus figuram; et proinde idem numero corpus reproduci posse. Quemadmodum reproducetur Horologium, si exemtae rotae eodem modo praecise recomponantur.

(3) Esto, inquies, possit Deus recolligere omnes illas Atomos, quid vero si eas sibi alius homo pari jure vindicet: pone enim hominem ab homine devoratum, aut a bestiis saltem, quae homini in cibum cesserint; aut computruisse, natas inde herbas in cibum versas; partem in aëra exhalatam ab alio respiratione haustam et in alimentum intimatam. Cui tum adjudicabit Deus? An primo Possidenti. Sed quid si ita posterior aliquis usurpator plane omni corpore destituatur, et moveat cornicula risum furtivis nudata coloribus. Pone enim hominem ab infantia sola humana carne nutritum. Quid illi reliquum erit? Augustinus lib. 22. de Civ. Dei cap. 20. ita statuit reddendam ei carnem primam, quam secum ex utero matris traxit; caetera supplementa ex Elementis addi, quemadmodum qui Infantes obiere, in virili magnitudine sint resurrecturi. Occursuros enim omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, ut ait Paulus ad Eph. 4. Hoc igitur semen ac velut fermentum corporis originarii accedentibus supplementis facile in justam magnitudinem turgescet, uti fungi una nocte se explicant, et Christo panes sub manibus crevere.

(4) Acute utique: sed quid si Mater quoque carne humana pasta sit? Nam quod infans ex matre traxit, aut illud est, quod mater ex sua matre, aut per alimentum accrevit. Si illud, matri in Resurrectione vindicandum est non infanti; si hoc, neque matri, neque infanti, sed his quorum caro comesta est, ita utrobique infans corpore excidet. Fateor hos casus fingi posse, evenire nunquam. Quis enim sola humana carne unquam vixit. Sed nolo extremo hoc remedio uti.

(5) Demus igitur, ita ut suppositum est, evenisse: non erit tamen cur de solvenda difficultate desperemus. Ac primum si dicemus quod res est de hac carne, his ossibus, parum laborandum videtur, mens et memoria rerum gestarum passarumque nos eosdem facit, non caro non ossa; etsi ne Atomus quidem (praeterquam punctum illud cui mens implantata est) mihi supersit nunc, aut in Extremo judicio superfutura esset carnis, quam ex matre traxi, nihil diversi eveniet, nec sentietur jactura, cum corpora continuo fluxu et reparatione insensibiliter varientur. Disputant Medici an sanguis sit pars corporis, et sane salvo corpore venae sectione exhauriri, transfusione suppleri potest. Ergo nec membranae, nec caro, nec viscera mancipio nostra erunt, nam transpiratione perpetua depleta ex sanguine reparantur.

(6) Loca Scripturae sacrae hanc carnis identitatem non probant. Jobus XIX. cum dicit: scio quod redemtor meus vivit, vereor ne de sua restitutione potius et ex pulvere exaltatione, quam mortuorum resurrectione loquatur. Cum ossa apud Ezechielem XXXVII. carne vestiuntur, ut taceam parabolam esse, casus supponitur non controversus, nam si supersint membra, utique restituentur. Si non supersint, non magis ossibus carneque hujus vitae in illa opus erit, quam carne infantis in senectute. Etiam JCtus Alphenus in l. 76. D. de R. I. agnovit, nos ex particulis quibusdam consistere, et corpora nostra in perpetuo fluxu esse.

(7) Sed huc extremitatis ire necesse non est, defendamus potius carnem ossaque manere. Qualia autem? an isto sordium pondere vestita? non utique, si corpus spirituale resurgere debet. Sciendum est enim in omni re esse centrum quoddam seminale diffusivum sui, et velut tincturam continens motumque rei specificum servans. Constat hoc ex plantarum regeneratione (ea saltem quae controversia caret) ex seminibus, ex vi plastica seminis in utero, ex essentiis Chymicorum. Similiter ergo in ossibus, in carne nostra praeter terram illam damnatam, phlegma, caput mortuum, ut Chymici vocant, pars subtilior in spiritibus concentrata latet. Quae resecto membro, aut putrefacto ad fontem vitae, cui ipsa anima implantata est, redit. Constat hoc, vel eo experimento quod ii quibus manus pesve abscissus est, saepe eos sentire, sibi quasi superstites, vellicari in illis, titillari, dolere videntur: nulla alia ratione, quam quod Spiritus ille subtilis quo membri velut substantia continebatur, superstes eosdem nunc quoque motus exercet.

(8) Devoret ergo Thyestes filium suum, et si vis totum vivum deglutiat, digeratur utcunque in stomacho ejus, pars tamen seminalis omnis violentiae victrix colliget se ad centrum suum, cujus subtilitas nec dentibus diminui nec ab acido stomachi dissolvi nec in alimentum perinde verti potest, cum plantarum exemplo constet, etiam ignem spernere et in cineribus superesse. Crassam partem aut suam recuperabit, quousque meretur sordibus purgatam, nam orbe ignibus liquescente et calore homogenea conjungente reconfluent cognata quae similium motuum tunc quoque vestigia servant; aut potius, quia nihil refert quamcumque proximam, in corpus idem substantiae flore, mole excrementisque, emendatis transformatione, novum fermentabunt. Etiam Judaei fabulantur, in ossiculo quodam, ipsi Luz vocant, animam cum flore substantiae ad omnes casus invictam superesse.