Series II Band 1 · No. 56.
HEINRICH OLDENBURG AN LEIBNIZ
London, 24. April (4. Mai) 1671. [48.57.]
Nobilisso et Amplisso Viro
Dⁿo Gothofredo Guilielmo Leibnitzio, J.U.D.
et Consiliario Moguntino dignisso
Henr. Oldenburg S.
Paucis abhinc diebus per Tabellionem ordinarium de plurimis rebus Philosophicis, nec non
de Hypothesi tua Physica ad Te scripsi, inprimis vero ursi, ut partem ejus secundam de
Abstractis Motus regulis quantocius, ad majorem totius rei lucem, huc transmittas. Spero,
litteras illas rite Tibi fuisse traditas. Jam quod scribam aliud non suppetit, nisi ut significem, me
per Bibliopolam nostratem, Martinum, et per Schultzium Hamburgensem, ad Zunnerum Francofurtensem
libros a Te desideratos, quos quidem eorum concessu potui, transmisisse, nempe
lib. sterling. shill.^&.!!
Persuasissimum habeo, Te Curaturum, ut Zunnerus Schultzio de precio satisfaciat, ut Schultzius deinde possit satisfacere Martino; absque quo si fuerit, difficilis erit imposterum Martinus noster in consimili occasione. Vale, et a Tui observantissimo plurimum Salve. Dabam Londini d. 24. April. 1671.
Deinceps Schultzius Amplitudi Tuae suppeditabit omnes hujusmodi libros, in Anglia impressos: Noster enim Martinus cum eo rem habet.
Nobilisso et Consultisso Viro Dⁿo Gothofredo Guilielmo Leibnitz J.U.D. et Consiliario Moguntiaco. Maintz.