Series II Band 1 · No. 56a.
LEIBNIZ AN LAMBERT VAN VELTHUYSEN
Frankfurt, 5. Mai 1671. [21.61b.]
Nobilissime et Amplme Dⁿe, Fautor Eximie
Ex celeberrimi Graevii nostri literis magno cum dolore meo intelligo honorem voluptatemque imo fructum literarum tuarum, quo illas sat scio nunquam carituras, nescio quam sinistram fortunam mihi invidisse. Imposterum, si quo literarum honore me dignaris, operculum ipsis circumdari potest inscriptum Illmo Baroni Boineburgio, vel Amplissimo Lassero consiliario Moguntino, ita literae Cursori tantum publico commissae recte ad me pervenient.
Nunc Vir Amplme Censurae Tuae subjicio Schediasma meum duplex, vellem tam verum
quam est novum: alterum abstractas motuum rationes breviter persequitur, et admirandam
continui naturam evolvit, alterum Hypothesin Physicam constituit unde in summa repeti possit
omnium phaenomenorum ratio. In illo constituisse imo demonstrasse mihi visus sum esse
partes indivisibilium sed indistantes, uti conatum conatu, ita punctum puncto majus esse, qua
ratione non tantum omnem illum de Compositione continui Labyrinthum exivi, sed et Geometriam
indivisibilium Cavalerianam salvavi. Quin imo ostendam aliquando omnia pene quae
in mentibus admiramur, ex his indivisibilium miraculis pendere, quod nescio an hactenus
observaverit quisquam. Nam ipse ille maximus Cartesius nunquam evolvit intentius quid sit
hoc ipsum: cogitare. Ego vero ut corporalia spatiis et motibus, ita mentalia punctis et
conatibus explicanda censeo. Imo exponam rationem qua Deus construere possit corpus quod
ejusmodi motibus cieatur, ut deinde nulla extraordinarii concursus continuatione sit naturaliter
indissolubile, etsi concurrerent omnes mundi vires; imo quod plus est, exponam quomodo
mediante hoc corpore, cui implantata mens est, mens possit se multiplicare per Traducem sine
nova creatione, nulla incorporalitatis jactura, quod hactenus nemo clare distincteque exponere
potuit. Neque vero puto aliam ob rationem Theologis quibusdam exosum esse Traducem quam
quod corporalitatem inferre videtur, et divisibilitatem, ac proinde mortalitatem. Quod non esse,
ostendam ex ipsa indivisibilium natura tanta claritate quanta est, cum sol lucet. Quo posito
utique rationabilius est propagationem humanam naturalem esse concedere quam ad perpetua
creationis novae miracula, ut alias difficultates taceam, Deum sine necessitate devocare. Ex his
aliisque de mente demonstratis multa nova circa affectus, actus, virtutes, jus et obligationem,
Rempublicam, felicitatem consequentur. Et jam nunc occupor subinde in formandis definitionibus,
quoad ejus fieri potest acutis et rotundis. Exempli causa: Justum definio, qui amat
omnes. Amor est voluptas ex bono alieno. Voluptas est Harmonia in sentiendo. Harmonia
est similitudo in dissimilibus. Sentire seu statuere est practice cogitare seu cogitare cum
voluntate. Imaginari contra est cogitare sine voluntate. Voluntas est conatus cogitantis.
Conatus est initium Motus. Proprietas est jus in rei substantiam. Servitus in qualitatem.
Ususfructus in qualitates rei omnes. Jus in rem seu jus reale est obligatio omnium
personarum vel indefinitarum id est omnium quae non excipiantur. Possessio est victoria de
re, seu rei domitae status. Innumeras hujus generis definitiones vocabulorum civilium, moralium
juridicorum fabricatas habeo, et quotidie augeo, et soleo in iis formandis operam dare, ut
sint praegnantes theorematum, sufficiantque controversiis consequentia manifesta decidendis;
quod necessarium est ad obtinendum, ut spero, aliquando Jus breve et certum, ut exiguo Legum
positivarum Romanarum nucleo, adhibitis tantum definitionibus et ex his deductis manifestissimis
demonstrationibus juris naturalis, solvi possint omnes casus.
Sed ex diverticulo ad schediasmata mea praesentia redeo: de uno dixi, alterum quod
Hypothesin physicam appello, quale sit facile ex ipsa fronte apparet. Videbis simplicem satis,
brevem, claram, phaenomenis explicandis fortasse sufficientem: concordare experimenta vetera
novaque, conciliari posse plerorumque hypotheses, rationem redditam reactionum, fermentationum,
solutionum, praecipitationum chymicarum; explicatum est, quid sit illud acidum et
alcali, quorum reactione et lucta velut animatur natura, quae Chymici nominarunt potius quam
explicarunt. Ego alcali reduco ad subtilem recipientem Magdeburgicum aëre exhaustum, Acidum
ad sclopetum insensibile oneratum. Horum porro vim ad aëris Elaterem. Hunc ad Aetheris
Circulationem cum Luce circa terram, singulis 24 horis, quam satis fortem esse necesse est.
Haec circulatio, crassa aut disjicit ventilando quasi, hinc vis Elastica tensorum compressorumque:
aut si satis firmata sunt ac disjicere non possit dejicit in locum ubi minus impediunt,
seu ubi circulatio non est tam fortis, id est prope centrum. Hinc jam patet genuina Ratio
Gravitatis. Ab eodem principio deduco directionem Magneticam, possum enim rationem
reddere, cur magnes se dirigat versus polos seu in latitudinem, nam si se collocaret in longitudinem,
inter orientem et occidentem aetheris torrenti se opponeret. Videbis etiam aestuum
marinorum, Originis fontium, motus ventorum, regularitatis penduli, reflexionis, refractionisque
leges hinc repetitas.
Quaeso Vir Amplme Judicium de his Tuum, ne mihi invide, scio neque exactius facile quenquam judicare posse, neque candidius velle. Valde vellem effici quod facile erit autoritati tuae, ut utrumque Schediasma apud vos quamprimum recudatur, ita enim non tantum imprimetur nitidius, sed et spargetur facilius, ad impetranda judicia eruditorum. Quod restat Vale faveque
Vir Nobilissime et Amplme Cultori Virtutum Tuarum perpetuo.
Francofurti, 5. Maii styl. nov. 1671 Gottfredo Guilielmo Leibnitio
J.U.D. et Cons. Mog.
Amplmo Viro Dno Lamberto Velthusio etc. «eximio» Fautori Magno. Ultrajecti.