Series II Band 1 · No. 55.

LEIBNIZ AN OTTO TACHENIUS

Frankfurt, 4. Mai 1671.

Latin

Vir Experientissime et Celeberrime

Nolui praetermittere occasionem gratulandi Tibi patriaeque nostr«ae» de fama quam egregiis inventis scriptisque es consecutus. Mirifice placent omn«ia» quae de primis illis pugilibus acido et alcali disseris: ego in his quae mitto Schediasmatibus non probavi tantum, sed et provexi, et hoc occultum naturae mysterium ad causas manifestas reduxi. Miraberis congruentiam diversarum, et ex diversis principiis petitarum speculationum, insigni veritatis argumento. Videbis ex unico motu aetheris cum luce circa terram non tantum reactionem inter acidum et alcali, sed et pene omnia naturae phaenomena, et quod mirabilissimum est, ipsam naturam et directionem magnetis derivatam. Et ex occultis qualitatibus factas manifestas. Spero aliquando frui me posse colloquio Tuo, distinctiusque et discere Tua et explicare mea. Nunc quaeso judicium mihi Tuum, et si ita videtur, amicorum ne denega. Ecce praeterea quid quaerere in mentem venerit, nonne putas rationem iniri posse capiendi subtilissimum illud quod in reactionibus acidi et alcali fermentationibusque exhalat. Scis Basilium Valentinum commendare spiritum album Vitrioli, ut vocat, qui inter reagendum cum Tartaro, exhalat: nec commendare tantum, sed et capi posse supponere. Idem Basilius putavit, aut certe tradidit, spiritum album sola lenta digestione a rubro separari posse. Tu in hoc negotio exercitatissimus unus omnium optime judicare potes quid de his rebus sit sperandum. Quid sentis de Physica subterranea ingeniosi certe Viri Joh. Joach. Becheri? quid de novo ejus experimento ex solo limo communi, et oleo lini faciendi ferrum. Quo experimento illi refutantur, qui negant naturam perinde ut artem transitus facere posse de regno in regnum. Quod superest vale faveque

Vir Nobilisse Cultori Tuo Gottfredo Guilielmo Leibnitio J.U.D.

Francofurti 4 Maii styl. novi 1671 et Consil. Mog.

P. S. Si rescribis, literis ad me directis aliud circumda operculum, ita inscriptum: à Monsieur Monsieur Lasser Conseiller de Son Altesse Electorale de Mayence, à Mayence.

Nobilissimo Viro Dⁿo Ottoni Tachenio Medico Celeberrimo. Venetiis.