Series II Band 1 · No. 6.
CHRISTIAN DAUM AN LEIBNIZ
Zwickau, 28. April (8. Mai) 1666. [5.7.]
Cl. et Pereximie Vir
Porphyrium cum caeteris pergratum Tibi fuisse lubens intellexi. Editione sane ejus nova opus est, et adsunt praeterea aliqua alia adjumenta. Sed otium ejusmodi Opus elaborandi et sumptus ad illud in publicum proferendum necessarios quis procurabit? Nescio an videris Rhabanum Maurum qui mirificas pari fere opera figuras exstruxit in libro de laudibus S. Crucis, cujus antiquam et novam Editionem possideo. Utar his in meis de Lat. lingua (si Deo videbitur) Commentariis. Distichon quod reperire non potuisti, vides in Pithoeana haberi p. 378. Nisi fallor, inerit et Velserianae. Eos meos libros proximis Nundinis exspecto reduces. De dividendis vel separatim scribendis Diphthongis quae injecisti vera sunt: Et in multis antiquis membranis ita reperi. (Nam et valde antiquas membranas habeo, in quibus connexae conspiciuntur illae literae). Usum tamen kalligrafíaw per connexionem qui tot secula obtinuit velle convellere nescio an e re sit literarum. Est interdum genus eruditionis vitare quae doctis placent: ait Cassiodorus. Consilium aperiendi variationum fontes quod dedisti, possum amplecti, si non abnuent sequi typographi, vel bibliopolae. Et nisi opera illa valde increscat, quod valde vereor. Concinnatum est a me Volumen, Stichographiae nomine, ex plus mille (non mentior) Poëtis et infinitis Philologo-Criticis, sed perpetuo a triginta jam annis lusu ita attritum, ut nisi in mundum descriptum nemini fere esse possint usui haec, ut ita appellem, Sibyllae folia. Et opus ipsum, si, quae praeterea observavi interim adjecero, exaequet fere magnitudine Statianum Barthii Commentarium. Vident et tenent manibus hoc mei. Sed ne quid pereat, non facile cuiquam utendum concedo. Excerpta tamen jam olim confecta et summam quasi etsi imperfecta multis concessi, quae et ipse videre queas, si denuo paliggenesíä quasi quadam in purum descripta fuerint. Pro Voto tuo et Exercitio gratias ago ingentes et ut brevitati huic meae, qui hactenus infinitis occupationibus avocatus alio animum attendi, volens ignoscentiam indulgeas rogo. B.V. PerEximie Dⁿe et fave qui omnia Tibi felicia precatur, et haec defestinabat
Cygn. d. 28. Aprili. 1666. Clarit. Tuae Studiosisso Christiano Daumio.
Ab harum Exhibitore meo nuper discipulo, quem (tenuium parentum filium, probum tamen et diligentem) peculiariter Tibi commendo, si qua in re illi commodare potes, Excerptorum illorum quae dixi conspectum petere licebit, quae tamen lima omnino habent opus, et meliore digestione.
Quanti vaeneat in Bibliopolio Diatriba tua scire velim, unum et alterum mihi pro alibi Amicis exemplum comparaturus.