Series II Band 1 · No. 5.
CHRISTIAN DAUM AN LEIBNIZ
Zwickau, 30. März (9. April) 1666. [4.6.]
Leibnüzio.
Clme et PerEximie Vir. Fautor et Amice pl. colende.
Quam grata mihi Dissertatio tua acciderit, nolo verbis explicare. Sensi inde me beneficium meum, si quod est, sic collocasse, ut beneficium contra mihi eo pepererim longe majus, ac praestantius. Tu enim Clarissime Vir in theatrum Virorum eruditissimorum produxisti, quae ego intra paucorum, talia etiam aegre capientium aut nil mirantium, modo non carpentium attegias, ut sic dicam, conclusa habui hactenus. Unde debitorem me tibi agnoscis ingentem. De ipsa Dissertatione tua quid dicam? Attonuisti novitate inventi, et singulari arte ingenii ruditatem nostram. Quae, ubi otium dabitur pinguius, speculationes tamen illi suas qualesquales indulgebit et de multis cogitabit penitius. Latum enim hic aperuisti campum ingeniosae ac subtili industriae. Atque utinam in Mathesi aliquos fecissemus progressus, ut illis possemus sufficere: Sane non frustra speraremus collocaturos nos operam huic negotio impendendam. Sed me Genius meus olim ad omnia alia tulit, inviditque occasionem abnegans penitus: Nunc avocationes et publica functio animum alio vertunt. Ita enim comparatae sunt res meae, ut ex quo literas tuas aperuerim, vix dissertationem inspicere, nedum pellegere, et quod huic debetur, religere licitum fuerit. Et praeterea statim ab oblatore tuarum ad responsum poscebar. Quod ecce jam habes subitum satis ac insubidum, sed non solum.
Mitto enim una inspiciendum, quem non vidisse ais Publilium Optat. Porphyrium Velserianae et Pythoeanae Editionis, quod nonnihil varient, libros inter meos rarissimos charissimosque. Addidi et ipsum Reimerum nuper frustra quaesitum, cum Reineccelio, ne quid alieni in armum tollam, qui sub finem fere Opusculi sui Proteo suo ansam dedit mihi ulterius progrediendi. Eum olim scriptum cum literis antequam excuderetur, mecum communem faciebat D. Theod. Steinmetzius Lipsiensis p[iae] r[ecordationis], pueritiae meae Fautor et instimulator unicus; in cujus gratiam multa alia talia tum musinabar, sed quae periere paullo post dum infelici illo tempore sortis pila hinc inde jactitarer.
Goldsteinii
Cum heri meum Natalem 55. celebrassem, visa tua hodie dissertatione, subiit in illum novus hic Proteus: Haec Lux, ne crux sit, fac Dux bone, qui regis axem! Vel ita: Haec lux, ne crux trux sit, fac dux, qui regis axem. Tu supputa, si tanti, quot vicibus variari queat. Hactenus, subsecivis semihorulis, ne otiarer, diversos versus ex Anthologia diverso habitu indui, forte si videbitur doctis, publico daturus, et hactenus excusos illos simul, qui pene in spongiam, ut Augusti Ajax ceciderant, nisi tu, Vir Eruditissime retentasses. Haec dum scribo, dum libros quos mitterem conquiro, incidit et alius Bauhusii Proteus lib. 2. Epigr. 69. cujus nescio an mentionem feceris, nondum enim ut dixi, perlegi integrum tuum Opusculum: Rex, Dux, Sol, Lex, Lux, Fons, Spes, Pax, Mens, Petra, Christus. Sed non possum non adjicere varias esse quoque posse facies Palindromorum, ut nuper in fabulis Hieron. Osii observavi hoc distichon:
Cur durante die tantum Canis alligor inquit:
Acris ut esse queam nocte cadente vigil. Habes hic duos Anacreonticos:
Vigil cadente nocte Queam esse ut acris inquit
Et Trochaicum:
Inquit alligor canis tantum die durante cur.
Sed satis nugatus sum et turbor quoque a nescio quo interpellatus. Tu, Clarissime Vir quod coepisti perge favere mihi, et nos plura talia doce. B.V. et Salve. Cygn. d. 30 Martii 1666.
Clariss. T. Praestantiae
Omni studio atque officio.
Clariss. et PerEximio Viro Dⁿo Gotfredo Guilielmo Leibnüzio Phil. Mag. et J.U. Baccal. etc. Fautori et Amico suo pl. colendo.