Series II Band 1 · No. 7.
LEIBNIZ AN CHRISTIAN DAUM
Leipzig, 17. (27.) Mai 1666. [6.]
Nobilisse et Clme Vir
Libenter fusius scriberem, nisi solennes nundinarum apud nos operae, id est amicis peregre venientibus aut abeuntibus debita officia, perpetuo interturbarent. Quae tantum temporis vix reliquerunt mihi, ut liceret satisfacere non dico debito meo, sed saltem juri Tuo. Nam, ut a Grotio quoque disputatum est, alia debentur quidem, sed exigi ab invito non possunt, ut gratitudo caeteraeque a justitia separatae virtutes; alia quae ex ipsa justitia speciali descendunt, et necessario dantur, et valide petuntur, qualis est commodati restitutio. Quare hoc temperamentum officii mei inveni, ut haec statim praestarem, illa paululum differrem, sed ea lege, ut imposterum etiam exigendi Tibi jus sit, et hoc velut foenore mora compensaretur. Vides igitur accipisque reduces, Nobilisse Vir, libros tuos tam privatim tuae diligentiae, quam promtitudinis erga alios testes. Sed ne incomitati redirent, tria dissertationis meae exempla, aut, ut loquuntur, exemplaria, adjeci. Superest, ut declarem gratitudinem meam paulo expressius; sed hoc alii tempori et magis vacuo debetur. Interim Vale, Nobilisse Vir, faveque
Tibi obstrictissimo
Dabam Lipsiae 17 Maji Ao 1666. M. Gottfredo Guilielmo Leibnüzio.
P. S. Vellem discipulo Tuo plus, quam nunc licet, usui esse possem. Interim ei, quod frequentissimum apud nos est, describenda quaedam locavi.
Viro Nobilisso atque Clmo, Dⁿo Christiano Daumio, Gymnasiarchae Zwiccaviensi. Fautori
suo inprimis honorando. Zwickau. Franco. Nebenst zwey Paqueten.